Divisio Textus
Divisio Textus
Queri etiam‘ solel, Utrum debeat dici Christus bis genitus, ut dicitur Dei et bominis Filius ? Ad quod dici potest Christum bis natum esse, duasque nalivitates habuisse. Unde Augustinus in lbro de Wide ad Petrum: Paler Deus de sua natura genuit Filium Deum sibi coaequalem et coeternum. Idem quoque unigenitus Deus secundo natus est ex Patre semel, ex matre semel. Natus est enim de Patre Dei Verbum: natus est de matre Verbum caro factum. Unus ergo atque idem Dei Filius natus est ante saecula, et nalus in seculo : et utraque nativilas unius est Filii Dei : divina scilicet, et humana. De hocetiam Joannes Damascenus ait : Duas ergo Christi nativitates veneramur : unam ex Patre ante seecula, quae est super causam et rationem et tempus et naturam: et unam, quae in ultimis tem- poribus propter nos et secundum nos et super nos: propter nos, quia propter nostram salutem : secundum nos, quia natus est homo ex mulicre, et tempore conceptionis, scilicet novem mensium : super nos, quia non ex semine, sed ex Spiritu sancto et sancta Virgine supra legem conceptionis. Ex his manifeste apparet Christi duas esse nativilates, eumdemque bis natum fore.
On this page