Articulus 3
Articulus 3
An Christus possit dici bis genitus, et quomodo debeat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in capitulo B, "Queri etiam solet, Utram debeat dict Christus bis genitus, ete."
Videtur, quod non. 1. Nihil enim sic in actu existens, quod ipsum numquam est interruptum, facit numerum cum aliquo actu ejusdem rationis : sicul si uno cursu curram§ eternaliter, numquam dicar bis cucurrisse, etiamsi alio cum illo cursu possum currere : bis sonat interruptionem : sed una generalio Pilil est aeterna : ergo non interrupla : ergo cum alia generatione numerum non facit.
2. Item, Quicumque actus non sunt ejusdem rationis, de eis non potest dici bis : ut si semel curram, et semel scribam, non potest dici, bis cucurri, vel bis scripsi: ergo cum similiter generatio eterna et temporalis, non sint ejusdem rationis, non potest dici bis genitus.
Solutio Isidorus expresse dicit Christum esse bis natum, et Magister dicit hoc etiam : unde hoc conceditur improprie, ut sit sensus, bis natus, id est, duas habeat nativitates.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur generatio Filii aeterna, non dicitur ideo aeterna quod numquam consequitur finem, sed quia est tota simul stans et perfecta, numquam in fieri, numquam in factum esse: sed semper completa et perfecta, non interrupta, quia nihil interrumpitur nisi tempus et temporale : et generatio aeterna licet non sit ejusdem rationis omnino cum temporali, non tamen est nullo modo communis, quia est ibi communitas proportionis: et sic in quantum completa et perfecta, connumeratur improprie temporali perfecte perfectione temporis : licet enim aeternitas et tempus non univocentur in uno, tamen ordinantur ita, quod unum sub alio, et tempus imitatur ewternitatem in quantum potest.
On this page