Articulus 4
Articulus 4
Utrum Christus est unus Filius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium "Unus ergo atqueidem Dei Filius natus est, etc."
Hoc enim videtur esse falsum : quia 1. Diversarum naturarum genere et specie diversa sunt individua : sed divina natura et humana sunt diverse nature specie et genere : ergo eorum diversa sunt individua, ut videtur.
2. Item, Diversorum actuum in natura et esse, diversi sunt termini: generatio divina et humana sunt diversi actus, et ulerque in natura et esse, quia generalio secundum Philosophum est via in haluram : ergo habent diversos terminos:sed terminus est ille qui nascitur : ergo diversi sunt illi qui nascuntur: sed qui nascuntur, fil sunt : ergo diversi sunt filii.
3. Item, Diversarum specierum et generum, diversa sunt individua : ergo etiam diversarum naturarum rationalium specie et genere, diverse sunt persone ; quia persona est hypostasis individua rationalis nature.
Solutio Ex praedictis leve est illud solvere : quia probatum est supra quod Christus non est nisi unum: et ideo non est nisi unus filius.
Dicendum ergo ad primum et ad ultimum, quae fere idem sunt, quod hoc verum est de naturis quarum neutra alteri communicabilis est, vel communicat. Si autem una communicat, et altera non: illa quae communicat, non erit individuum habens : quia non est in seindivisum et divisum ab alio : sicut anima est substantia spiritualis rationalis, et corpus substantia corporalis: et tamen nec corpus habet individuum, nec anima personam quiacommunicant invicem : communicare enim alii per unionem tollit potentiam habendi personalitatem vel personam. Ad aliud dicendum, quod generatio in divinis non dicit actum aliquem, qui ut fieri terminetur ad filium productum : quia secundum hoc esset successiva, et filius ante fuisset in potentia et postea in actu, et non esset aeternus : et ideo illa non tenet nisi inhumanis.S1 autem in hoc non fit vis, dicendum quod tunc generatio humana est ejusdem cujus est divina, ut patet per supra dicta: sed non secundum idem: quia generatio wlerna ejus est sccundum naturam divinam, temporalis autem secundum humanam. Si autem objicitur, quod ex hoc humana natura multum videtur perdere quod communicabilis est, quia perdit potentiam constituendi personam. Dicendum, quod nihil amittit: quinimo nobilitatur ex hoc quod nobiliori modo habet suppositum et personam Filii Dei.
On this page