Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Praeterea investigari oportet, etc." Hic agit de proprietatibus uniti causatis a natura divina, quae sunt honor, et debitum adorationis, et hujusmodi. Dividitur autem in partes duas: in quarum prima tangit opinionem quorumdam dicentium carnem Christi adorandam esse dulia, et non latria. In secunda, tangit eorum opinionem, qui e contrario dicunt latria, non dulia, ibi, B, "Aliis autem placet Christi humanitatem, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus