Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quid sit latria?

ARTICULUS I. Quid sit latria?

Incidunt autem hic quatuor dubia ante Litteram, scilicet quid sit latria ? An sit virtus ? Et si est virtus, cujus principalium virtutum est species ? Et quarto, cui debeatur.

Hic autem in Littera habetur diffinitio latriae haec : Latria est servitus vel cultus soli Deo Creatori exhibitus. Et haec diffinitio trahitur ab Augustino in libro I de Trinitate, cap. 6. "Maxime illo loco satis claret, quod Spiritus sanctus non sit creatura, ubi jubemur servire non creature sed Creatori : Non eo modo quo jubemur per charitatem servire invicem, quod est Greece Sovredew, sed eo modo quo tantum Deo servitur, quod est Grece hatpsiew. Unde idololatre dicuntur qui simulacris eam servitutem exhibent, quae debetur soli Deo." Ex hoc verbo Augustini predicta probatur diffinitio.

Sed contra diffinitionem sic objiciur: 1. Servitus sive cultus habitum anime non nominat: cum ergo latria habitus animi sit (et hoc supponatur, quia infra probabitur esse virtus) videtur quod diffinitio sit mala, eo quod habitus in genere actus ponitur.

2. Item, Servitus respicit dominum : sed domino debetur obedientia quasi precipienti : ergo videtur, quod servitus proprie non sit latriae actus.

3. Praeterea, Cultus in multis est in exterioribus, ut prostratione, genuflexione, et hujusmodi, qui corporales actus sunt ergo videtur, quod non proprie dicat actum virtutis, quia actus virtutis est in voluntate.

4. Item, Creator non dicit rationem finis in cultu: quia etiam colitur ut Deus, et ut Dominus, et ut Creator, et ut Glorilicator : quare ergo specialiter ponitur Creator in diffinitione latrie ?

5. Item, Credere est servitus soli Deo debita, et similiter diligere propter se et super omnia : ergo videtur, quod fides sit latria, et charitas : et idem potest argui de actu spei : cum igitur ista diffinitio tot conveniat, non convertitur cum diffinito : ergo non est bona.

6. Item, Apostolus, I ad Corinth. x, 31: Stve manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Ergo videtur, quod in omnibus operibus exhibeamus servitutem soli Deo debitam, et ita quod quodhbet opus erit opus latria.

Solutio Dicimus, quod Jatria diffinitur hic per generalem actum, qui tamen per rationem subintellectam ex objecto appropriari potest, scilicet ut sit servitus sive cultus Creatori in quantum Deus est debitus ex reverentia sive honore sibi proptio. Proprie enim reverentia sive honor debentur Creatori, quae non debentur alicui creato,

Dicendum ergo ad primum, quod non est inconveniens, quod virtus diffiniatur per actum : quia sicut ex actibus potentias, ita etiam ex actibus habitus cognoscimus : et illa diffinitio tune non ponit latriam in genere actus, eo quod non est essentialis nec formalis dif( initio, sed manifestat habitum per actum et objectum.

Ad aliud dicendum, quod servitus dicitur hic vubsequium, non subjectio, sicut est servitus sumpta a conditione servi: sicut etiam patuit in auctoritate Augustini, quod jubemur ex charitate servire invicem, id est, obsequi.

Ad aliud dicendum, quod cultus in multis actibus est materialis, sed unus est formalis, scilicet exhibitio cultus in testimonium honoris debiti Creatori quia ipse Deus est, vel Creator. Illa enim ratio in omnibus materialibus actibus una est, et unit omnes.

Ad aliud dicendum, quod Creator in suo nomine dicit distinctionem ad creaturam, quod non facit Deus, vel Dominus : quia creature aliquo modo dicuntur dii vel domini. Et quia iste cultus datur Deo secundum quod distinguitur ab omni creato: ideo objectum latriae magis exprimitur proprie per Creatorem, quam per aliud nomen. Et bene concedo, quod non debetur Creatori hujus nominis ratione: sed potius ei qui est Creator in hoc quod Creator est distinctus in honore et reverentia ab omni creato.

Ad aliud dicendum, quod credere, diligere, sperare, dicunt actus qui materiales possunt esse in actu istius virtutis, scilicet si credat vel diligat intentione profitendi se in hoc colere Deum in testimonium honoris sibi debiti : sed tamen eredere, diligere, sperare nominant actus fidei et charitatis et spei : et sic de aliis. Unde credere de ratione sua non respicit obsequium cultus, sed potius consensum prime veritatis. Similiter charitas prime bonitatis respicit rationem, et sic de alits. Et tune distant ab actu latria : non est enim inconveniens, quod unus actus non proprius, sed communis, diversis informatus differentiis, sit diversarum virtutum.

Ad aliud dicendum, quod aliud est ad gloriam Domini facere, et aliud ad cultum Dei referre: quia primum respicit rectitudinem intentionis tantum, secundum autem rectitadinem cultus et honotis debiti exhibiti.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1