Articulus 2
Articulus 2
An latria sit virtus ?
Secundo quaeritur, An sit virtus ? Et videtur, quod non. Virtus enim est habitus voluntarius in medietate consistens, quoad nos determinata a ratione, et ut sapiens determinabit. Latria autem non habet hujusmodi medium : quia Deus non potest nimis coli. Ergo latria non est virtus.
Si dicis, quod est virtus theologica que non habet medium hujusmodi. ConTRA : Theologice virtutes non sunt nisi tres: et ideo assignate sunt eis species, sicut aliis : ergo si esset virtus theologica, esset fides, spes, vel charitas: nulla autem istarum est : ergo non est virtus.
SED CONTRA : 1. Nullus actus est meritorius nisi actus virtutis : actus latrie est actus meritorius, si exhibens latriam sit in gratia: ergo latria est virtus.
2. Item, Nihil precipitur nisi virtutis opus : actus autem latrie priecipitur, Deuler. vi, 143.: Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Ergo latria est virtus.
3. Item, Circa omne difficile et bonum in voluntate consistens habetur virtus et ars : sed exhibitio cultus in quantum hujusmodi, est difficile quoddam et bonum : ergo circa hoc est virtus : et circa hoc est latria : ergo latria est virtus.
Solutio Concedendum est, quia latria est virtus, et solvendum ad rationem primam quae est contra hoc, quod iste habitus est in medietate consistens. Sed cecundum Philosophum non omnes virtutes habent unius rationis medium : non enim habent omnes medium materia virtutis inter multum et parum, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum : sed habent quoddam medium, quod est ratio recta : sicut illa quae sunt in ratione, ut prudentia, et justitia cum suis partibus: et hoc est medium ad quod dirigitur opus, et tale medium habet virtus ista. Bene enim concedo, quod Deus nimis non potest coli. Sunt tamen quidam qui dicunt, quod omnis virtus politica habet medium inter multum et parum : et illi dicunt, quod Deus nimis potest coli, et nimis parum. Sed hoc non secundum Philosophum in Ethica nova.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod non est theologica virtus, nec aliqua pars alicujus theologice virtutis.
Tamen etiam argumenta in contrarium adducta, licet verum concludant, et sint Magistrorum, non sunt tamen ex propriis Ethice : quia hoc meo judicio non est verum, quod nullus actus sit meritorius, nisi actus virtulis: quia proprie actus virtutis dicitur qui similis est virtuti, et ex hoc generaretur et perficeretur ab assuetudine, sicut aggredi ardua, et subire voluntarie terribilia, sunt fortitudinis : et continere a delectabilibus innalis, et venereis, et gustabilibus est temperantiae : et hujusmodi. Et praeter hoc ire ad Ecclesiam, vel sedere, vel stare, non sunt actus alicujus virtutis : et meritorie possunt fieri. Sed Magistri qui inducunt istam propositionem, accipiunt virtutis aclum generaliter : quia scilicet elicitur ab aliqua virtute, quocumque modo, et precipue a charitate quae est quasi motor universalis in omnibus bonis operibus.
On this page