Articulus 3
Articulus 3
Latria cugus principalium virtutum sit species ?
Tertio quaeritur, cujus principalium virtutum est species ? Et videtur, quod fidei : quia 1. Fides determinat Deum et remuneratorem colendum. Dicit enim Aposto- lus, ad Hebr. xi, 6 : "Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inguirentibus se remunerator sit."
1. Cum enim dicitur cultus Deo debitus, in nomine debiti ratio justitia determinatur : ergo latria est justitiae species.
2. Item, Justitia ordinat ad superiorem : latria autem Deo superioriin quautum superior est, exhibetur: ergo pertinet ad justitiam.
SED CONTRA : Justitia reddit debitum, quia debitum ; cultus autem ex liberalitate impenditur, quia aliter nom esset meritorius : ergo videtur, quod non sit debitus: ergo non ordinatur sub justitia.
Solutio Dicendum cum Tullio, quod est pars justitia, et cadit in partem juslitia quae est religio : ita enim dicit Tullus in fine prime /?hetorice, ubi ponit religionem partem Justitia : quia religio est quae superiori cuidam nature quam divinam vocant curam cerimoniamque affert. Constat autem, quod ipse curam vocat rationem debitam, et cerimoniam cultum : quia cerimonia vel pietas est munia Cereris, et transsumptum est ad aha obsequia deorum, in quibus colebantur. Hic autem sumitur ad cullum superioris natures quae divina est. Unde sub illa locatur latria: et si exhibetur idolo, crit idololatria.
DicenpuM ergo ad primum, quod licet fides ostendat quid colendum, tamen non movet ad colendum, ut proprius habitus hujus actus: sed potius movet ad credendum.
Ad aliud dicendum, quod prudentia non attendit debitum, sed potius rationem eligibilis ad opus. Dicit enim Augustinus in libro de Aloribus Ecclesiae, quod prudentia est amor ea a quibus adjuvatur, ab his a quibus impeditur, sa- gaciter eligens : et licet quandoque idem sit electum et opus et debitum, tamen alia ratio est eligibilis in quantum hujusmodi, et alia ratio debiti efiam in eo quod hujusmodi : et per illas rationes distinguuntur.
On this page