Articulus 4
Articulus 4
Cui proprie debetur latria? et, Utrum ai qualibet creatura possumus Deum adorare latria ?
ARTICULUS IV. Cui proprie debetur latria? et, Utrum ai qualibet creatura possumus Deum adorare latria ?
Fit dicit Littera hic, quod soli Creatori. SED CONTRA : 1. De Abraham, Genes. xvit, 2, legitur, quod tres vidit, et unum adoravit. Et tamen dicit Augustinas, quod Angeli fuerunt. Ergo videtur, cum Abraham non reprehendatur, quod hujusmodi cultus ad creaturam potest transferri.
2. Item, Apocal. xxu, 8 et 9, Joannes cecidit ante pedes Angeli, et voluit adorare: et prohibuit, dicens : Vide ne / eceris : conservus enim tuus sum. Aut ergo voluit eum adorare dulia, aut latria. Si dulia: hoc non videtur, quia non prohibuisset Angelus: quia illa potest creature impendi, etiam quae inferior est quam Angelus : ergo videtur, quod voluit eum adorare latria: et non reprehenditur Joannes de hoc, nec dicitur peccasse : ergo videtur, sine peccato creature latria_possit exhiberi.
3. Praeterea, Nos imagines Christi, et crucifixi, et Sanctorum adoramus: aut ergo dulia, aut latria. Si dulia : ergo cum adoratio, ut dicit Damascenus, ad prototypum referatur, nos adoramus Christum dulia, non latria, quod est conira Damascenum et Augustinum. Si autem jatria: habeo propositum, quod aliqua creatura latria potest coll.
4. Item, In honore et reverentia videmus Deum communicare dona et altributa sua hominibus et Angelis, quia quidam ab opposito in dignitate constuuti : ergo si communicavit eis illud quod in ipso colitur, ipse etiam cultum communicat eisdem: ergo ili colendi sunt latria : non ergo solus Deus.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod Abraham in Angelis mysterium Trinitatis et unitatis cognovit, et ideo in illis Trinitatem adoravit: et hoc bene contingit, quod Trinitas in se vel in signo adoratur.
Ad aliud dicendum, quod Joannes adoravit Angelum dulia : sed tres sunt rationes, quare eum prohibuit Angelus. Una est : quia natura humana jam in Christo fuit exaltata : unde quod in Veteri Testamento patiebantur fieri sibi Angeli, in Novo non passi sunt. Secunda est species mala : ne forte alicui simplici legenti postea videretur, quod Joannes Jatria adorasset, et similiter faceret, Ter— tia ratio est efficacior, ut puto, quod in hoc Angelus ostendit dignitatem Joannis, qui non minoris dignitatis fuit multis Angelis.
2. Nulla imago est adeo similis Deo sicut ila quae est in mente rationalis creature : ergo in illa precipue debet Deus latria adorari.
3. Item, I ad Corinth. ut, 17 : Tem-— plum Dei sanctum est, quod estis vos. Sed in templo Deum adoramus, quod nos manibus nostris fecimus: ergo mul- to magis in templo possumus adorare quod ipse fecit.
4. Item, Anima justi sedes est sapientia. Etiterum: dnhabitabo in illis, ef mambulabo inter eos'. Igitur videtur, quod possumus eum adorare, precipue in Sanctis.
Solutio Dicendum, quod Deus non debet adorari nisi in imagine statuta in memoriam sue figure, quam pro nobis assumpsit, hoc est in figura crucis et passionis, et aliorum sacramentorum que pro nobis suscepit, sicut nativitatis, baptismatis, et resurrectionis, et hujusmodi. Hujusmodi enim adoratio in mortua imagine ad prototypum refertur, ut dicit Damascenus. Et hoc concessum est in Novo Testamento, et non in Veteri quia Deus non adhuc imaginem quae sibi fieret assumpserat.
Similiter, Adhuc idololatrie status fuit fortis. Unde modo in talibus imaginibus potest adorari latria.
Sed nota, quod differt dicere imaginem ut imaginem, et imaginem ut res absoluta, lapidea, vel lignea, vei alterius materia. Imaginem ut imaginem adorare, est duci per intellectum et intentionein adorationis in eum cujus est imago: et hoc vocat Joannes Damascenus "ad prototypum referre honorem adorationis." Dicitur enim prototypus a xz&z05 quod est primus, et t5x0s quod est figura, et est principalis figura hominis Christi. Sed imaginem ut est res ex hac materia, nullo modo debemus adorare, Et per hoc solvuntur tertium et quartum argumenta queestionis principalis. Unde si crux solvatur, ita quod non representet figuram passionis ,non debeo adorare adoratione latrie.
Ad primum ergo dicendum, quod in tribus viris quos Abraham adoravit, gquoad numerum representabatur distinctlo personalis, et quoad consensum unitas essentia : sed hoc non sufficiebat adhuc : sed quia apparitio eorum fuit ad hoc, ut talis distinctio Trinitatis et unitatis Abraham in eis innotesceret. Et ideo si nobis tres apparerent non ad hoc missi, non debemus adoratione latria ado~ rare.
Si autem queras, Unde Abraham hoc sciret ? Dico, quod per revelationem, et donum illud gratiae quod discretio spirituum vocatur.
Ad aliud dicendum, quoniam Deum latria non possumus adorare in imagine que homo est, propter periculum adjunctum : quia vana gloria prope est nobis : et ideo ille homo cilo crederet se propter suam dignitatem adorari : sed ex contemplatione imaginis in ipso, et precipue ex gratia quae apparet ineo bene possumus excitari ad adorandum Deum, sicut laudamus Deum in sanctis suis.
Ad aliud dicendum, quod in templo gag3q, materiali non est periculam conjunctum sicut in templo spirituali. Et situ dicas, Ego adorabo occulte ita, quod tlle nesciat. Responsto, quod adhuc non est faciendum, eo quod sua imago non est ad hoc statuta, ut referatur ad prototypum : sed sicut ante dixi, tu potes ab ipsius similitudine yuaam habet ad Deum in naturalibus et in gratia excitari ad adorandum.
On this page