Articulus 5
Articulus 5
Dulia quid sit?
Ex superius autem inducta auctoritate ex primo de Trinitate et ex Littera hic trahitur diffinitio quam dant Magistri, quod "dulia est honor vel servitus vel cultus creature debitus."
Videtur autem, quod creature nullus debeatur honor ex quo cecidit homo, nisi forte Angelis et Sanctis : quia
1. Ita dicit Psalmus xtvin, 13, 21: Tlomo, cumin honore esset, non intelleait : comparatus est gumentis, etc. Ergo videtur, quod homini non debetur cultus aliquis : ergo multo minus inferiori creature quam homo sit : et ita videtur diffinitio falsa.
2. Item, Si non debeo adorare hominem, ita quod Deum in ipso adorem propter periculum adjunctum : cum in honore duliae etiam sit periculum, non debeo dulia adorare.
SED CONTRA : Genes. xxiu, 7, "Abraham adoravit coram populo terrae", et populum adoravit!: et non est reprchensus, cum tamen illi essent peccatores.
Solutio Dico, quod creature quae est imago Dei, nisi sit depravata vitio confirmationis in malo, cultus debetur et honor : et hoc est quod dicit Apostolus, ad Roman. xin, 7: Cui honorem, honorem, Et alibi, Honore invicem prevententes ?, Et religiosorum quorumdam mos est omni fratri inclinare cum obvius fuerit,
Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum quod homo cadens recuperabiliter non est comparatus jumentis in amissione imaginis, sed in amissione honoris gratiae quem habuit super imaginem : et ideo per necessitatem moriendi et pcenahtates jumentis comparatus est, non per hoc quod sibi nullus cultus debeatur, cum ipse adhuc secundum possibilitatem et ordinem vie possit pertingere ad summum honorem beatitudinis aeternae.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia latria in se habet honorem divinum, qui maximus est : sed non dulia : et ideo honor duliw non elevat hominem super se, ut elevetur cor ejus in superbiam sicut latrie : nulla enim superbia est si homo recipit hoc quod debetur ei : sed si sibi propter se aitribuit, hoc est superbia.
On this page