Articulus 6
Articulus 6
An dulia sit eadem virtus cum latria ? et, An dulia et hyperdulia sunt communis una species ?
ARTICULUS VI. An dulia sit eadem virtus cum latria ? et, An dulia et hyperdulia sunt communis una species ?
2. Et iterum credimus quaedam de Deo, et de peenis inferni, et de aliis quibusdam, una specie virtutis quae est fides.
3. Item, Una specie dulia adoramus regem, et simplicem hominem ergo videtur, quod unus habitus sit movens ad adorandum Deum et hominem : ergo dulia et latria sunt una species virtutis.
4. Item, Virtutis species non differunt per materiam tantum, sed per formam. Cultus autem si Deo attribuatur, et si attribuatur homini : non videtur esse differentia nisi materialis : ergo videtur, quod species virtutis non propter hoc variatur : ergo dulia et latria sunt una species vir— tutis.
Infinita est distantia inter honorem Deo debitum, et inter honorem debitum creature : sed inter ea quae sunt unius speciei non est distantia infinita : ergo virtus movens ad reddendum Deo cultum, et virtus movens ad reddendum homini cultum, non erit unius speciei.
2. Item, Justitia secundum gradus inquirentes debitum, distribuitur in species : ut superioribus obedientia debetur : unde, ad Hebr. xin, 17: Obedite prepositis vestris, et subjacete eis : ipst enun pervigtlant, quasi rationem pro animabus vestris redditurit. Ad inferiores autem misericordia : quia miseriae debetur misericordia. Et ad parentes pietas: quia ulud dicit Tullius: "Pietas est benevolentia in parentes." Ergo a simili videtur etiam, quod dulta penes gradus hominum in species distinguatur.
3. Item, Non unus cultus et honor et reverentia debetur omnibus : aliter enim honorantur et coluntur principes, et aliter inferiores Prelati, et aliter subditi : ergo videtur, quod sint species diverse.
Solutio Dicendum de primo, quia la~ tria etdulia sunt diverse species virtutis : convenientes tamen in genere proximo, quod tamen innominatum est, sicut multarum virtutum nomina non habemus.
Ad id quod objicitur de dilectione : dicendum, quod non est simile : quia in dilectione idem est finis, et materia : et finis est ei pro ratione differentia formalis. Unde cum charitas non differat in Deo et proximo nisi penes materiam, et non penes finem qui est ratio actus et differentia trahens in speciem : non differt dilectio proximi a dilectione Dei nisi per materiam et actum, et non per habitum. Cum enim diligo proximum, Deo diligo eum sicut meipsum, id est, ad quod mcipsum, hoc est, ad Deum : et sic dilectio stat in Deo, licet materiam accipiat in proximo. Sic autem non est hic : quia cultus debitus creature, non stat in cultu divino.
Et si objicias, quod omnia ad unum finem referuntur, scilicet ut sint propter Deum. Responsio, quod hoc est verum de fine intentionis universalis, sed non est verum de fine actus hujus vel illius : sicut enim in natura videmus, quod ipsa intendit duplicem finem : unum per generationem, et ille finis est furma adepta in generatione hujus : et alum quem non intendit per hance gencrationem, sed per omnem generationis successionem, qui est perpetuilas esse in generabili et corruptibili : ita etiam est in operibus moralibus. Intentio enim operis est in quo terminatur actus efficientis, et ille est in opere justitiae debitum reddere, et in opere fortitudinis sustinere gratia boni, et in opere charitatis dilectio summi_ boni, et non boni cujuscumque, et in opere latri@ cwrimonia divina, et in opere dulie reverentia debita creature. Alia est intentio quae est actus universalis ad hoc quod per omnia ista debet acquiri, scilicet beatitudo xterna et felicitas. Unde patet, quod charitas diligendo Deum et proximum habet unum finem operis, sed non dulia et latria. Iste autem finis est a quo trahitur virtus in speciem.
Ad id quod objicitur de fide, dicendum quod nihil est simile : quia in omni articulo fidei subjicitur una veritas divina, que tamen recipit determinationem per speciales articulos : et ideo una ratio credendi est in omnibus, scilicet propter summam veritatem : et ideo fides est species una virtutis : non tamen credimus in poenas aeternas, nec in unam Ecclesiam : sed in Deum judicantem per peenas, etin Deum unientem Ecclesiam : et sic de alus. Sic autem honor divinus et humanus non reducuntur ad idem.
Ad aliud dicendum, quod honor humanus veducitur ad idem, seilicet ad signum imaginis Dei, non depravale per confir- mationem peccati. Id autem quod in aliis similitudinibus additur, non variat nisi penes quantitatem : ut rex qui in imagine habet Dei similitudinem, et in gradu locum Dei, et judicis, et sic de aliis : et ideo major cultus debetur ei, non autem alius secundum speciem. Sed in divino honore et humano non est talis convenientia : quia nos nihil sumus ad Deum comparati : et per eum sumus, quidquid sumus : et ideo adorando Deum hoc profitemur : non autem hoc profitemur honorando regem vel simplicem hominem, sed potius simile illi remotum in imagine, vel locum illius in gubernatione justitiae et prelationis.
Ad aliud jam patet solutio per ante dicta : quia ostensum est, quod non differant per materiam tantum, sed etiam per finem proximum actui qui est forma in moralibus.
Ad id quod ulterius queeritur, respondeo quod omnis dulia cum omni dulia est ejusdem speciei, sicut prius explanatum est: et quod Magister hic dicit, dicit propter specialitatem materia, et accidentis inseparabilis. Unde sunt species accidentales, sicut aqua sulphurea, et dulcis, et salsa, diverse sunt species aque.
On this page