Articulus 7
Articulus 7
Cui debetur dulia ?
Hit videtur secundum determinata, quod omni creature. Ex hoc sequitur, quod etiam peccatoribus, precipue cum Abraham peccatores adoravit, quando voluit emere speluncam duplicem in jus sepuleri 1.
Et videtur, quod sic: quia in eis est imago, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : "Data eis naturalia dona nequaquam mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendissima?."
Juxra Hoc ulterius quaeritur, Utrum debeatur illis quos videmus in actu peccati, dum sunt in ipso peccato et actu : ut si viderem Prelatum fornicari, utrum in illo actu quando transirem, deberem ei per duliam recognoscere honorem sui gradus ?
Et videtur, quod non : quia dicit Gregorius in Pastorali, quod "inexemplum culpa vehementer extenditur, dum per reverentiam gradus peccator honoratur."
Et videtur, quod non propter speciem idololatrie : non enim est fugiendum malum tantum, sed etiam species mali.
Item, Inferiores sunt nobis hujusmodi creature: : et quod inferius est, a superiori non debet honorari.
Solutio Dico, quod dudia debetur rationali creaturee, non depravat# per peccatum irremediabiliter, in qua non apparet actus indignitatis : et ita non debe~ tur eis qui sunt in actu peccati, quia apparet in eis actus contrarius honorationi et reverentiae : quia honor est exhibitio reverenlia in testimonium virtutis, et in illo apparet actus iniquitatis. Sed postea nescimus, nec scire possumus in quo statu sit : et ideo tune honorandus.
On this page