Articulus 13
Articulus 13
An sit una adoratio trium personarum ?
Et videtur, quod non: quia fides distinguit inter eas: ect adoratio sequitur fidem : ergo adoratio erit distincta.
SED CONTRA: 1. Adoratio professio majeslalis colende est: cum igitur una sit majestas trium, una erit adoratio.
2. Item, Ponamus personas non esse, adhuc erit eadem ratio adorationis quae modo, scilicet quia Creator, et inajestas summa est summo cultu et honore digna:ergo videtur, quod adoratio non debetur personis in quantum sunt distincle, sed in quantum unum sunt: et sic sequitur, quod una sit adoratio eorum.
Solutio Bene concedo, quod una est adoratio trium quoad rationem adora~ tionis: quia illud quod et propter quod adoramus, unum est in tribus.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod licet fides distinguat, tamen unit etiam personas, et dicit unum esse in tribus in quantum adorande sunt. Sed si fides poneret rationem adorationis in proprictatibus distinguentibus, sequeretur argumentum quod non facil fides: quin potius ponit m eo quod personas unit, quod est natura divinitatis una in tribus.
On this page