Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Solet etiam a quibusdam inquiri, etc." Hic incipit pars illa in qua Magister agit de proprietatibus consequentibus Christum unitum ex humana natura : et continet istam et consequentem distinctionem, et primum capitulum distinctionis duodecime.

Et dividitur in partes duas : in quarum prima determinatur de proprietatibus consequentibus Christum secundum quod homo est: et haec incipit in principio distinctionis XI, ibi, "Soded etiam quert, Utrum debeat simpliciter dici, etc."

Et haec distinctio quae continet primam partem, dividitur in partes tres. In prima ostenditur, quod non consequitur Christum in eo quod homo est, esse personam. In secunda ostenditur, quod non sequitur eum in eo quod homo est, esse filum adoptivum, ibi scilicet, D, "Si vero quaeritur, An Christus sit adoptivus filius, etc. ?" In tertia quaeritur, Ad quid refertur predestinatio sua, utrum ad naturam, vel ad personam? et hoc in eo quod homo est, quia sic est predestinatus :in ultimo capitulo, ibi scilicet, F, "Demde si quaeritur, Utrum predestinafio, etc."

In prima harum sunt tria capitula quorum divisio per se patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus