Articulus 1
Articulus 1
An Christus secundum quod homo, sit persona ? et, An Christus secundum guod homo, sit individuum? et, An in co quod homo, sit etiam suppositum ? el, An secundum quod homo, sit res nature ?
ARTICULUS I. An Christus secundum quod homo, sit persona ? et, An Christus secundum guod homo, sit individuum? et, An in co quod homo, sit etiam suppositum ? el, An secundum quod homo, sit res nature ?
Hic est dubium primo de illa questione quam ponit in primo capitulo, Utrum Christus secundum quod homo, sit persona ?
Videtur autem quod sic : quia 1. Christus secundum quod homo, aut est homo in specie, aut in individuo. Non in specie : quia sic aut esset simplex valde, quod esset in omni homine : aut esset omnis homo: quorum utrunique falsum est. Sicut etiam Damascenus dicit, quod naturam nostram non in specie, sed in atomo assumpsit: ergo Christus est unus homo : unum autem est quod in se est indivisum, et a quolibet alio divisum : ergo Christus est singularis homo in natura hominis : omnis autem singularis homo in natura hominis est persona : ergo Chrisius in quantum homo, est persona.
2. Item, Christus in quantum homo, est animal rationale mortale. et hic: ergo estet hoc animal rationale mortale : hoc autem de quocumque verum est dicere, quod est hoc animal rationale mortale, est persona : ergo Christus in quantum homo, est persona.
3. Item, Persona dicitur quasi per se una : sed Christus in quantum homo est per se unum : quod supra probatum est, quia Christus non est duo: ergo Christus in quantum homo, est persona.
4. Praeterea, Quod inconveniens esset, cum diceretur Christum in quantum est homo, esse personam? Videtur quod nullum : quia ex hoc non sequitur, quod Christus sit due persone : sicut ego video, quod in quantum homo dormivit, et in quantum Deus stellas creavit : et tamen non sequitur, quod sit duo.
5. Preeterea, In quantum homo : aut est aliquid, aut nihil. Constat, quod aliquid : illud igitur quod ipse est in quantum homo, in recto predicatur de ipso, ct non potest non esse hoc aliquid in specie hominis : nihil autem est hoc aliquid perfectum in natura hominis nisi persona.
Unrerits quaeritur, Cum individuum sit minus quam esse personam, utrum secundum quod homo, sit individuum ?
Videtur autem quod sic : quia 1. Individuum est quod constat ex collectione accidentium, quae impossibile est in alio inveniri : talia autem accidentia inveniuntur plura in Christo homine: ergo videtur, quod in co quod homo sit individuum.
2. Item, Boetius : "Species est totum esse individuorum." Et hoc ideo dicit, quia quidquid est post speciem, habet individuantia sibi soli convenientia : ergo ipse secundum quod homo, est individuum,
Et videtur quod sic : 1. Omne enim quod est hoc aliquid sub aliqua natura communi, est suppositum illius nature : Christus autem in eo quod homo, est hoc aliquid in hac natura communi quae est homo: ergo est suppositum hominis.
2. Item, Communitas quae est in ratione Supposili cum dicitur, Petrus est suppositum hominis, et Paulus est suppositum hominis, et sic de aliis, provenit ex proportione singulorum ad communitatem Speciei : sed de Christo vere predicatur homo : ergo ipse habet illam proportionem ad speciem quam alii: ergo ipse secundum quod homo, est suppositum hominis.
SED CONTRA : 1. Dicit Damascenus, quod in Domino Jesu non est communem speciem accipere : ergo nec suppositum speciei alicujus : ergo Christus secundum quod est homo, non est alicujus speciei suppositum.
2. Item, Boetius : "Species est totum esse individuorum :" sed species hominis non est totum esse Christi : ergo ipse non est suppositum hominis. Prosario minoris est : quia Christus est in divinitate et humanitate : ergo humanitas non est totum esse ejus.
3. Item, Supra habitum est in expositione secundae opinionis, quod hic homo supponitur tribus substantiis, et duabus naturis: nullum autem suppositum est nisi in una natura: ergo Christus in eo quod homo, vel secundum quod homo, non est suppositum hominis.
4, Item, Dicit Philosophus, quod eadem est ratio propositionis, et unius tantum propositionis : ergo a simili eadem est ratio suppositi, et unius tantum suppositi. Inde ulterius objicitur : Unum suppositum est unius nature suppositum: sed Christus non subjicitur uni nature : ergo ipse non est suppositum unum : quia quod non est unum, hoc non est aliquid, ut dicit Boetius.
Videtur quod sic : quia 4. Res nature est id quod fit actu nature illius qui est generatio : Christus autem factus est generatione et nativitate humana ex matre : ergo ipse est res nature humane, ut videtur.
2. Item, Supra habitum est a Damasceno, quod ipse est dpoodctoc, in explanatione secunde opinionis: sed hoc non potest esse nisi sit res ejusdem nature, cujus ipsa res est : et ipsa res est nature humane : ergo et Christus est res nature ejusdem.
1. Res alicujus nature est hypostasis incommunicabilis sub natura illa : Christus autem secundum quod homo, non est hypostasis incommunicabilis sub natura humana : ergo non est res nature humane. Prosario minoris. Christus in co quod home, assumptus est in singularitatem divine persone : ergo non est incommunicabilis sub natura hamana : quia supra habitum est, quod mcommunicabile non communicat alu assumptionem,
2. Si dicas, quod in eo quod homo non est assumptus in singularitateim divine persone. Contra : Christus est una persona singularis : aut in eo quod homo, aut in eo quod Deus. Constat, quod non in eo quod homo : quia ipse aeterna personalitate persona est, ut dicunt Sancti : ergo ipse persona est in quantum Deus. Si igitur hic homo est in eadem singularitate persons, hoc erit per assumptionem : ergo ipse in eo quod homo communicavit singularilati persone divine.
Ad haec et omnia hujusmodi sophismata posuit Magister distinctionem de consignificationibus ejus quod est secundum quod, vel in eo quod, ut patet in Lntiera, Sed quia infra distinctionis illius reddemus rationem, ideo his respondemus de plano secundum supra habita in distinctione V. it dicimus ad primo quesitam, quod si ly secundum quod notat causam vel natura conditionem, hocest, quod humanitas sit causa, quare ipse sit persona : vel humana in ipso conditio sive proprietas sit causa, quod sit persona : tunc, inquam, dicimus quod ipse in eo quod homo, vel secundum quod homo, non est persona : quia perso~ nalitas qua ipse est persona, aeterna personalitas est : et hoc sequitur divinitatem in ipso. Si autem cum dicitur, Christus secundum quod homo est persona, ly secundum quod notet unitatem vel identitatem suppositi hominis ad suppositum divinum : tunc ipse in eo quod vel secundum quod homo, est persona.
In hoc sensu distinguende sunt ctiam omnes sequentes questiones de individuo, et supposito, et re nature : pracipue secundum opinionem secundam, quam solam tenemus : quia illa ponit, quod cum dico hoc, demonstrato Christo, demonstraturin duabusnaturis, et in tribus substantiis propter unicnem. Facilius tamen conceduntur quae ultima, scilicet quod Christus secundum quod homo sit suppositum et res nature, quam due prime. scilicet quod secundum qued homo sit persona vel individuum hominis.
Dicendum ergo ad primum, quod Christus secundum quod homo, est homo in individuo. Sed si vellemus vim facere in intentione ejus quodest unum, sicut facit objectio : tune non sequitur ex hoc quod sit unus homo: quia non est divisus a persona Fujii Dei, in cujus singularitatem est unitus.
Et si tu objicis, Christus secundum quod homo, aut est unus homo, aut plures homines : sed non plures : ergo unus: Dico, quod non valet, eo quod unum aliter et aliter accipitur. In prima enim accipitur ene, prout opponitur ad existens in conjunctione ad aliud : et in secunda accipitur, prout opponitur pluribus. Et est mstantia, Pes Pauli non est unus. Progpatio. Pes Paulinon est divisus ab aliis : ergo pes Pauli non est per se unus. Contra : Pes Pauli non est unus per se : ergo est plures. Unde patet, quod in proposito in quo est unio hujus hominis in Filium Dei, non valet hujusmodi processus. Si autem etiain concederetur, quod Christus esset unus homo, prout unum opponitur pluribus, non sequeretur ulterius, quod esset homo singularis, eo quod ipse communicavit persone divine, et humana singularitate non est singularis, sed potius divina personalitate singularis est.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, Christus, in quantum homo, est per se unum, sicut jam ostensum est : quia persona interpretatur per hoc quod dico per seunum : unum autem oppositum est communicabilitati et pluralitati. Sed objectio procedit ac si pluralitali tantum opponalar : sic enim secundnm quod oppontur pluralilali, supra probatum est, quod est unum, et non duo: sed non ut existens : quia sic subsistit in divina pergona.
Ad aliud dicendum, quod si concederetur, quod Christus secundum quod homo esset persona: et ly secundum quod notaret causam vel nature conditionem, sequeretur quod esset duae personae. Prozatio. Christus enim secundum quod Deus, est persona, et secundum quod homo esset persona : et quod ipse est secundum quod Deus, non est ipse secundum quod homo. Prospario. Secundum quod homo creavit stellas, et est atornus, falsum est: secundum quod Deus dormivit et comedit, falsum est : ergo quod ipse est secundum quod Deus, non est ipse secundum homo : igitur sequeretur quod ipse esset persone dua. Ita dice si ly secundum quod notaret causam vel nature conditionem. iit hoc est magnum inconveniens : quia heresis est. Progatio. Sit Christus duae persone scriptum est ', quod Pater dedit illi homini nomen quod est supra omne nomen, et dicit Augustinus, ut scilicet Deus vocelur, et sit: ut omnis lingua confiteatur et, quia Christus in gloria est Dei Patris. Trgo quatuor persone essent in gloria Dei: et sic sequeretur quaternitas in divinis, qua est heresis cujusdam Leporini monachi gallici, temporibus Leonis Pape reprobata. Aha heresis sequitur secuntum Boetium, scilicet quod si ipse est due persons, non est unio facta in persona : nec iterum est unio facta in natura : ergo nulla unio facta estin Christo: et sic ille homo est nudus homo. Et hee fuil heresis Nestorii et Kutychetis, ab Ambrosio et Gassiano confutata, et ab eodem Leone Papa tertio reprobata, et in concilio Niceno condemnata. Igitur patet quantum inconveniens est concedere, quod Christus in eo quod homo, sit persona, ila quod ly seeundum quod oxprimat causam vel nature proprietatem seu conditionem.
Ad aliud dicendum, quod Christus in eo quod homo estaliquid, quia hic homo: sed non sequitur, quod sit persona quia hoc aliquid, id est, homo non habet persone incommunicabilitatem triphcem, quam supra in distinctione quinta notavimus in fine.
Ad i quod ulterius quaeritur, Utrum Christus secundum quod homo sit individuum ? Dicendum in eodem sensu, quod non : quia individuum dicitur sienificare quod in se est unum, et sua singularitate est ab aliis divisum : et ita omnia individua incommunicabilitatem persone includunt in suo intellectu, licet non habeant in se quod sint supposita rationalis nature.
Ad id quodcontra objicitur, dicendum quod ipsa individuantia si vis fiat in individuantibus, non habet in eo quod homo: principium enim individuantium est persone singularitas, hoc est, proprietas personalis, a qua persona persona est : et hoc non habet in eo quod homo, sed ineo quod Filius Dei: sed hoc est verum, quod ipse ens homo habet illam collectionem individuantium : et in eo quod homo habet aliqua quae non in alio inveniuntur : sed illa non complent singularitatem individuationis ejus.
Ad aliud dicendum, quod Christus in eo quod homo est aliquid post speciem et sub specie hominis : sed non est tantum hoc, imo etiam est Filius Dei: et ideo non sequitur, quod quidquid est post speciem in ipso, sit de individuantibus in specie illa.
Praeterea, Haec propositio Boetii, quod Species est totum esse individuorum, non est vera nisi de his individuis quae supponuntur speciei in natura una. Christus autem supponitur in duabus naturis et tribus substantiis, ut supra dictum est.
Ad id quod ulterius quaeritur, Otrum Christus in eo quod homo vel secundum quod homo, sit suppositum, potest concedi : eliamsi secundum quod dicit causam vel conditionem nature. Tamen Magister videtur velie, quod non sit absolute concedendum : quia questio sua talis est, Si Christus secundum quod homo sit persona, vel etiam sit aliquid ? et videlur suam distinctionem retorquere ad utramque partem questionis. Si igitur concedatur, quod sine dubio suppositum et individuum et persona non convertuntur secundum intentiones nominum, licet suppositum et individuum secundum supposita convertantur.
Si, inquam, concedatur, respondendum est ad id quod contra objicitur, quod intellectus auctoritatis Damasceni non est ille qui ponitur : sed quod non sit communis species, prout species dicit formam totius preedicabilem de toto : quia ita non fit in Domino Jesu aliqua forma tottus, in qua uniatur divinitas et humanitas, sicut corpus et anima in homine. Supra enim habitum est, quod inexplicabilis est istius compositionis ratio, quae non est partium unio. Sed non intendit Damascenus, quod Christus in eo quod homo, non sit vere in specie homo : quia hoe supra habitum est in verbis suis, quod ipse époodc0; matri, ex eo quod illae duae nature non composite sunt respectu tertiae : quia si essent composite respectu tertiae, tunc Christus nec homo esset, nec Deus : sicut homo nec corpus est, nec anima.
Ad aliud dicendum, qued ila propositio in Christo non tenet, nec posita est a Boetio nisi de illis quae sunt in natura tantum una.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur Christus esse suppositum hominis, non excluditur natura divina, nec excluditur suppositum divine nature ; guia Christus est unum suppositum quod vere subjicitur utrique nature.
Ad aliud dicendum, quod bene conce. do, quod Christus est unum suppositum : sed non valet, si ulterius inferatur : ergo est unius nature suppositum : et procedit ab insufticienti : quia aut unum suppositum est unius nature : vel plurium unitatum supposito.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, quod res nature alicujus est hypostasis incommunicabilis, etc., bene concedo : quia res huyus nature est incommunicabilis : sed non a propria singularitate, sed singularitate persone divine. Et hoc non impedit quin vere sit res nature istius : unio enim nihil aufert de inventis, sed confert multa bona.
Av wocautem quod ulterius proponitur, Utrum secundum quod homo sit communicabilis et communicct ? Dicendum, quod si ly secundum quod notet causam vel conditionem nature assum~ plibilis et unibilis, vera est locutio illa. Si autem exprimat unitatem persone, falsa est. Si autem in verissimo sensu concedatur : non valet ulterius : ergo non est res nature : guia res nalure de suo intellectu non habet incommunicabilitatem. Et est in argumento fallacia consequentis. Hi contrario enim valet, non est res nature : ergo incommunicabile non est: quia res nature sequitur ad incommunicabile : et non e contrario.
On this page