Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quae sunt de distinctione ejus quod est secundum quod,

ARTICULUS II. Quae sunt de distinctione ejus quod est secundum quod,

Deinde quaeritur de hoc gquod dicit Magister, bi, A, sub finein : "Secundum enim habet multiplicem rationem."

Hic ponit Magister quatuor quae ponit ly secundum quod, scilicet conditionem sive proprietatem, unitatem persone, habitum, et causam. Et quaeritur, Que sint exempla istius divisionis ?

Et dicendum, quod notat conditionem pro proprietate, quando ponitur cum dictione significante alteram naturarum in ipso, et sequitur aliquid quod est proprium illi nature : ut cum dicitur, Christus secundum quod Deus est bonus, vel secundum quod Deus est increatus, et hujusmodi quae denotant proprietates soli Deo convenientes. Et ab altera parte cum humana positum natura, infert proprietales consequentes illam : ut, Christus secundum quod homo est risibile, et animal discipline perceptibile, et rationalis, et corporeus, et mortalis, et hujusmodi. Secundum hoc nota regulam, quod quidquid predicatur de subjecto aliquo cui adjungitur haec dictio secundum quod, vel in co quod, in hoc sensu accepta, aut est diflinitio subjecti, aut pars diffinitionis, aut propria passio quae vocatur accidens per se inherens, au eflfectus immediatus, aut causa illius immediata. Et exempla istius sunt hac per ordinem enumerationis, Christus secundum quod homo est animal rationale, mortale, et est animal, et risibile : et Christus secundum quod interfectus est, interiit : et Christus secundum quod homo, genitus est generatione temporali.

Aliquando autem notat unitatem vel unionem nature : et hoc specialiter in Christo, ut cum dicitur, Christus secundum quod homo, creavit stellas : Christus secundum quod Deus, mortuus est in cruce. Ibi enim non notat secundum guod, quod ex forma ejus cui adjungitur possit inferri illud predicatum, sed potius quod virtute unionis facte im hypostasi talia pradicata subjecto atimbuantur.

Tertia significatio vel consignificatio ejus quod est secundum quod, est quod notat habitum : et hujus exemplum est ad Philippenses, u, 8: Habitu inventus est wt homo. Et est sensus, quod Christus ut homo, id est, secundum quod homo, est inventus habitu, id est, quod humana natura quamdam similitudinem habet in eo, sicut supra est expositum in distinctione sexta. Sed planius exemplum est, quod ut homo fuil calceatus, et secundum quod homo fuit vestitus : quia hujusmodi habitus convenit ei gralia hominis, et non gratia Dei: et in illa significatione habitus, Christus secundum quod homo est sanctus, pulcher, formosus pre filis hominum : diffusa est gratia in labiis suis +, et sic de aliis, quia habere multis modis dicitur secundum omnia illa quae nobis adveniunt, ut habemus ea, ut supra, ~ distinctione VI, dixit Augustinus.

In quarta significatione denotat causam : et quia quatuor sunt cause, potest notare omnes illas : ut efficientem notat, cum dicitur, Christus secundum quod homo, meruit sibi et nobis. Formalem, ut Christus secundum quod homo, est rationalis. Materialem, ut Christus secundum quod homo, est ex corpore et anima. Finalem, ut Christus secundum quod homo, est finis omnium creaturerum, vel dignissima creaturarum : vel secundum quod homo, venit propter nos. Ex parte autem Dei potest notare efficientem, ut Christus secundum quod Deus, potestatem habet ponendi animam suiam, et iterum sumendi eam: et quasi formalem, ut Christus secundum quod Deus, est suppositum nature divine : materialem autem non nolat umquam, nec quasi materialem : quia divinitas non est dicenda materia: et quod materiae simile est, etiam imperfectum est. Finalem autem nolat, uf'cum dicitur, Christus secundum quod Deus, est ad quem omnia referuntur, et propter quem sunt et fiunt omnia.

Ex ista distinctione facile est solvere ea quae quidam hic querunt, scilicet utrum Christus secundum quod homo sit Deus : et si secundum quod Deus, est iste homo : vel secundum quod iste homo est, sit Deus, vel Creator, vel aliquod hujusmodi ? quae quia leve est solvere, pertransimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2