Articulus 3
Articulus 3
An instantia Magistri valeat in diffinifione persone ?
Deinde quaeritur de instantia quam fecit Magister in Littera, ibi, B, "Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, etc."
Non enim videtur valere : quia 1. Substantia hinc inde squivoce sumitur : quia anima Christi est substantia sicut forma, cum dicitur, persona est substantia rationalis nature, et sumitur substantia pro substantia composita pri- ma, quae proprie et principaliter, et maxime dicitur, ut aliquis homo. vel aliqua substantia rationalis nature : ergo est persona : ex quo non valet instantia.
2. Praeterea, Magister non grammatice videtur interpretatus esse personam quia si diceretur quasi per se sonans, deberet media corripi sive breviari in nomine quod est persona : quia in verbo sonans prima brevis est. Propario hujus est in compositione consonum et absonum.
Solutio Dicendum, quod in veritate instantia Magistri non constat quoad intellectum substantia : sed intendit ostendere, quod ea qua posita sunt, non sufficiunt ad diffinitionem persone : quia persona non diffinitur sufficienter, cum dicitur, quod est substantia rationalis nature, nisi addatur individua : et tunc non convenit huic homini, secundum quod homo, in illo sensu quo ly secundum quod notat causam vel nature conditionem : quia tunc individuum ponit triplicem incommunicabilitatem, quia dicit incommunicabile pluribus, et incommunicabile per oppositionem ad communicabilitatem partis in compositione, et incommunicabile per oppositionem communicabilitatis per assumptionem in singularitatem alterius, sicut supra expositum est.
Ad aliud dicendum, quod duplex est interpretatio nominis. Una quae sequitur sonum syllabarum positarum in dictione, vel etiam convenientiam litterarum : ut cum dicitur lapis ledens pedem, petra pede irita: et non oportet, quod in talibus interpretationibus interpretatum sequatur naturam interpretantium : et ita loquitur hic Magister. Alia est interpretatio secundum nominis significatum : sicut dicimus compositum significationem trahere a suis componentibus: et sic componitur persona a perse, et unum, quasi per se una. Unde patet, quod Christus in quantum homo non est per se unus : et ideo non est persona in quantum homo.
On this page