Articulus 4
Articulus 4
An Filius Dei sit praedestinatus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Christus secundum quod homo predestinalus est ut sit Dei Filius, ete."
Gratia hujus incidit hic questio de predestinatione ut Filii Dei: de qua breviter queramus tria, scilicet utrum Filius Dei sit preedestinatus ? Secundo, Utrum Filius Dei sit praedestinatus esse Filius Dei? Tertio, Utrum Filius Dei predestinatus est esse homo ?
Ab primum objicitur sic : 1. Dicit Augustinus et supra habita est auctoritas, quod talis fuit illa unio, quae Deum faceret hominem, et hominem Deum: ut omnia quae vere dicuntur de homine, dicantur de Deo, et e converso : ergo cum haec sit vera, Filius Dei est homo, et homo est praedestinatus : videtur sequi propter regulam antepredicamentalem Auguslini, quod Filius Dei sit pradestinatus.
2. Item, Secundum opinionem secundam Christus non est nisi unum solum supposilum : sed de hoc supposito verum est dicere, quod est predestinatum : ergo Filius Dei est predestinatus.
3. Si dicatur, quod hoc non valet, quia Filius Dei non nominat aliquid nisi quod est wternum : predestinatio autem passiva non est nisi temporalium rerum. Contra : Video quod haec conceditur, Filius Dei miltitur, Filius Dei datur, sicut probatur in libro | Sententiarum : sed mitlitur et datur tempus connotant secundum actum, quia non ab aeterno Deo conveniunt : predestinari autem non connotat tempus : ergo videtur, quod multo magis debeat condedi, Filius Dei est predestinatus, quam Filius Dei est missus.
4. Item, In aliis predestinatis video, quod non oportetaddere secundum quod : dicimus enim simpliciter, quod Petrus praedestinatus sit et Paulus : ergo videtur, quod nec in Christo addere oportet : ergo simpliciter potest dici, Filius Dei est predestinatus.
3. Item, Predestinatio proprie persone est, et non nature : non enim dicimus, quod corpus Petri predestinatum sit, nec anima ejus, sed ipse Petrus : ergo cum secundum Sanctorum dicta Christus sit preedestinatus, predestinatio convenit ei in quantum est persona : sed in quantum est persona, est Filius Dei: ergo videtur, quod Filius Dei est predestinatus.
6. Item, Posito aliquo subjecto, non oportet quod predicatum reddatur ei per se, nisi fiat reduplicatio circa subjectum ilud : ut cum dico, homo, de ipso possum predicare id quod per se convenit, et id quod convenit per aliud, et id quod convenit per accidens. Est enim homo animal rationale, mortale : et homo est corpus animatum, quod non convenit per se, sed in quantum animal : et homo est albus, quod convenit per accidens : ergo videtur similiter, quod cum Filius Dei sit quoddam subjectum, quod potest de ipso vere predicari quod conyenit ei per aliud : sed per hoc quod est homo, conuenit ei esse predeslinalum: ergo simpliciter possum concedere, Filius Dei est predestinatus.
7. ttem, Alia preedicata quae conveniunt sibi in quantum homo, possum predicare simpliciter de ipso, sicut natus, et passus, et mortuus : ergo videtur, quod illud simpliciter concedendum est, quod Filius Dei est predestinatus.
SED CONTRA : 1. Filius Dei est aeternus. nullum eternum potest esse praedestinatum : ergo Filius Dei non potest esse praedestinatus.
2. Item, Filius Dei est praedestinans : predestinans autem numquam potest esse predestinatum : ergo Filius Dei non potest esse predestinatus.
Qvuop concedimus, dicentcs ad primum, quod talis est unio, etc., hoc intelligitur in his quae in suo intellectu non habent rationem oppositionis ad Filtum Dei : sicut factus, creatus, creatura, predestinatus, recens, et hujusmodi: hec enim omnia etiam de homine illo non dicuntur gratia persone vel suppositi, sed gratia nature humane, sicut supra patuit in explanatione secunde opinionis, ubi dicitur Christus pradestinatus, secundum quod est in natura humana.
Ad aliud dicendum, quod suppositum illud sicut nec persona, est predestinatum nisi gratia nature humane.
Ad i quod contra objicitur de missione, dicendum quod non est simile: quia missio in se habet aeternum et temporale : et per temporale tamen determinatur, sicut dicit Augustinus, quod mitti est cognosci quod ab alio sit : sed predestinatio non claudit in se aeternum secundum quod est passiva, sed temporale tantum : unde missio Filii non precedit mitti, sicul predestinatio pracedit predestinatum.
Ad aliud dicendum, quod in aliis non oportet addere : quia forma illorum nihil significat oppositum pradestinationi : quia forma illorum dicit illud quod non est ab aeterno : etideo determinatio clauditur in intellecta eorum. In Filio autem Dei totum oppositum est: quia contrarium predestinationi clauditur in intellectu Filii Dei,
Ad aliud dicendum, quod predestinafio persone est, sed non gratia persone, quinimo est gratia nature in persona : quia gratia illius temporalis est persona, vel aeterna. Unde in aliis in quibus utrumque temporale est, scilicct natura, et persona, non est oppositio forme subjectiad predicatum : sed in Christo non convenit gratia persone, sed gratia nature temporalis : et ideo oportet addere determinationem,
Ad aliud dicendum, quod licet preedicatum non semper per sc reddatur subjeclo, tamen numquam aptatur ei pradicatum quod oppositum est ei, nisi aliqua determinatio addatur, gratia cujus convenit ei. Sic autem est in proposito, quod predicatum oppositionem habet ad subjectum : et ideo oportet apponere determinationem alterius nature, gratia cujus ea quae opposita sunt in se, conveniunt in Christo propter unionem duarum naturarum factam in persona aeterna.
Av atiup dicendum, quod non est simile de quibusdam aliis predicatis, quae non habent oppositionem ad subjectum, ut dictum est: et de illis quae ex se oppositionem exprimunt, puta, nasci, pati, mori, non conveniunt supposito nisi gratia nature, et ideo sunt nature per se et immediate, et person per consequens : creari autem, et esse recentem, et esse predestinatum conveniunt persone ratione suppositi : eLideo non est simile,
On this page