Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Filius Dei sit predestinatus esse Dei Filius ? Secundo quaeritur, Utrum Filius Dei sit preedestinatus esse Filius Dei?

ARTICULUS V. An Filius Dei sit predestinatus esse Dei Filius ? Secundo quaeritur, Utrum Filius Dei sit preedestinatus esse Filius Dei?

Videtur, quod sic : quia 1. Hic homo est predestinatus ut sit Filius Dei: et hic homo est Filius Dei : ergo hic homo est predestinatus ut sit Filius Dei: ergo Filius Dei est preedestinatus ut sit Filius Dei.

2. Item, Damascenus dicit, quod natu- rae Christi sibi invicem sua communicant idiomata, id est, proprietates: sed una proprietatum est predestinatio ut sit Filius Dei: ergo haec communicatur Filio Dei : ergo Filius Dei est pradestinatus ut sit Filius Dei.

SED CONTRA : 1. Compositio importata per ly est, cum dicitur, Filius Dei est predestinatus ut sit Filius Dei, ex utraque parte habet oppositionem, scilicet ex parte subjecti, et ex parte determinationis predicari : ergo illa falsior est quam prima, haec scilicet, Filius Dei est preedestinatus.

2. Item, Nihil predestinatur ad id quod est aeternum : ergo nihil predestinatur ad hoc. Propatio prime (quia secunda patet se patet): quia dicit Augustinus, quod predestinatio est preparatio grati# in presenti, et glorice in futuro : sed nec gratia ut prasens, nec gloria in futuro nobis est externa : ergo cum omnis predestinatio sit ad hoc, non predestinatur aliquid ad aeternum : ergo constat prima : et sic sequitur conclusio.

Solutio Dicendum, quod haec est falsa, meo judicio, Filius Dei est pradestinatus ut sit Filius Dei, et falsior quam prior.

AD ARGUMENTUM primum dicendum est (ut supra) quod licet hie homo sit praedestinatus, non sequitur hoc de Filio Dei: quia in significato nominis, cum dicitur, hic homo, clauditur illud, gratia cujus Filio Dei predestinatio convenit : non autem cum dicitur, Filius Dei, etc.

Ad aliud dicendum, ut prius, quod illa idiomata quae non per se sunt hypostasis, sed per prius sunt nature, et habent in serationem oppositionis ad subjectum, non communicantur sine determinatione: tamen nota, quod in ratione quae ad oppositum ultimo est inducta, etiam peccatum est: quia non tenet nisi de his predestinatis in quibus gratia preparata est habitus ipsos reddens bonos, et opera eorum faciens bona et meritoria : in Christo autem est gratia unionis ad esse, et pre- paratur ei ut ipse homo sit aeternus Filio Dei : sed tamen hoc non preparatur Filio Dei, quia ipse ab aeterno fuit hoc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5