Text List

Articulus 6

Articulus 6

An concedendum sit, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo ?

ARTICULUS VI. An concedendum sit, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo ?

Tertio quaeritur, Utrum concedendum, quod Filius Dei est predestinatus esse homo ?

Videtur quod non : quia 1. Predestinatio virtute prapositionis pre notat ordinem antecessionis respectu predestinati :siigitur Filius Dei sit predestinatus, oporteret quod aliquid prius esset Filio Dei, quod falsum est.

2. Item, Nihil predestinatur nisi ad gratiam, vel ad gloriam, vel ad alterum illorum : Filio autem Dei nulla gratia preparatur : non enim fit et gratia per unionem ad hominem, sed potius e converso: ergo videtur, quod Filius Dei non sit predestinatus esse homo in tempore.

SED CONTRA : 1. In Lzttera supra habitum est, quod predestinatum est quod Filius Dei esset homo in tempore: ergo videlur, quod Filius Dei preedestinatus est esse homo.

2. Praeterea, Filius Dei est homo : aut ergo hoc ab aeterno est verym, aut non. Sisic: ergo ab aeterno verum est quod Filius Dei sit homo, quod falsum est. Si in tempore est verificatum : ergo ante fuit previsum ut fieret : aut ergo ut fieret per gratiam, aut per naturam. Non per naturam : ergo per gratiam : sed nulla gratia datur in tempore, quae ante non preparetur : ergo previsum est et preparatum per gratiam ut Filius Dei sit homo iste preedestinatus : ergo ante incarnationem Filius Dei predestinatus est esse homo.

Solutio Dicendum, quod haec est duplex, Filius Dei predestinatus est esse hemo, ex eo quod ly predestinatus potest determinare compositionem ex parte subjecti, vel ex parte pradicati. Si determinat eam ex parte preedicati, vera est : quia Filium Dei esse hominem pradestinatum est. Si autem determinat ex parte subjecti, sic notabit antecessionem ad subjectum, et sic falsa est. Quidam tamen dicunt, quod alia de causa est duplex, scilicet ex eo quod ly predestinatus potest esse nomen, vel participium : et si sil nomen, dicunt quod est adjectivum hujus quod dico, homo : et si sit participium, tune dicunt eam esse falsam. Sed hoc nihil est: quia si sit nomen, tune nihil est dictum, quod Filius Dei predestinatus est esse homo: sicut nihil est dictum, Filius Dei est esse homo, quin incongrua est locutio: unde prima distinctio melior est.

Ad id ergo quod objicitur contra, dicendum quod sily predestinatus determinet compositionem ante et post, tunc notabit antecessionem non respectu Filii Dei secundum se, sed potius respectu hominis esse.

Et per hoc patet etiam solutio ad secundum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6