Text List

Articulus 7

Articulus 7

An Christus sit praedestinatus ut sit hic homo ?

ARTICULUS VII. An Christus sit praedestinatus ut sit hic homo ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Christus secundum quod homo predestinatus est ut sit Dei Filius, etc."

Per hoc enim haec videtur a Magistro concedi, hic homo vel Christus ens homo predestinatus est ut sit Filius Dei: et videtur haec falsa esse, hic homo vel homo predestinatus est ut sit Filius Dei : nihil enim predestinatum quod non ab aeterno sit predestinatum : si ergo hac est vera, Christus secundum hominem vel humanam naturam est predestinatus, videtur quod ante incarnationem fuit vera: sicut etiam haec vera dicitur esse, Petrus ab aeterno pradestinatus est vel fuit predestinatus.

SED CONTRA : Cum dicitur, Hic homo ante incarna~ tionem est predestinatus, hic homo supponit eo quod supplet vicem verbi preteriti temporis, sicut cum dicitur, Hic homo est amatus. Regula autem est, quod terminus supponens verbo praeteriti temporis, supponit pro presenti vel pro praeterito si debeat locutio esse vera. Sequitur enim, Hic est amatus, vel homo est amatus: ergo homo qui est vel fuit, est amatus : ergo a simili, si Christus est predestinatus, videtur quod aut homo qui est, aut qui fuit: et cum pro utroque falsa sit, videtur locutio simpliciter esse falsa. Et hac objectio gencralis est de omnibus predestinatis.

Solutio Dicendum, quod hoc non sequitur cum verbis pertinentibus ad actum anime, vel notantibus formam: quia illa habent vim ampliandi : non enim sequitur, cogitatum est de homine: ergo de homine qui est, vel qui fuit : nec sequitur, homo potest vel potuit esse: ergo homo qui est, vel qui fuit. Similiter est hoc quod dico, quod predestinatus pertinetad actum intellectus et voluntatis divine : quia esse préedestinatum est esse previsum adgratiam et gloriam : etideo non sequilur, quod sit de eo qui est vel fuit : sed sufficit ei, quod futurus sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7