Text List

Articulus 8

Articulus 8

An Christus sit predestinatus ad gratiam infinitam ?

ARTICULUS VIII. An Christus sit predestinatus ad gratiam infinitam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa finem : "Ué autem ipse ens homo sit Dei Filius, per gratiam habet."

Ex hoc enim videtur, quod ad gratiam sit predestinatus, et videtur quod ad gratiam infinitam.

41. Joan. in, 34: Non enim admensuram dat Deus spiritum. Quod autem non est ad mensuram, hoc est infinitum : ergo videtur, quod ipse predestinatus sit ad gratiam infinitam.

2. item, Vidimes gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis’, Cum autem nulla gratia sit in ipso nisi praeparata ab aeterno, videlur esse pradestinatus ad pienitudinem grativ, de cusus plenitudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

3. Item, Glossa super illud Apostoli, ad Roman. vin, 23 : Adoptionem filiorum Dei exspectantes, etc. "Nullum majus donum posset Deus predestinare homini, quam ut Verbum suum per quod omnia creavit, caput faceret illis, et ipsos tamquam membra capitis." Ergo proedestinaius est ad hoc, qued sit caput Ecclesia : sed caput influit sensum et motum: ergo Christus dat plenitudinem gratiae : hoc autem non potest facere nisi ex plenitudine divina, quia fides et gratia a nulla creatura possunt esse: ergo hic homo predestinatus est ad gratiam infinitam.

SED CONTRA : 1. Gratia infinita est gratia increata, quia nihil infinitum est nisi increatum : sed increatum est wlernum : quod autem sternum est, nihil precedit : ergo illam gratiam nihil precedit. Omne autem quod predestinatione preparatur, precedit predestinatio : ergo predestinatio non preparat huic homini gratiam infinitam vel increatam.

2. Item, Predestinatio est preparatio gratiae in presenti, et glori in futuro: ergo et gratia et gloria preparata, ex predestinatione habent conditionem ex differentia temporis consignata : eternum autem et infinitum nullam habent talem temporis conditionem : ergo predestinatio non preparat gratiam eternam vel infinitam.

Solutio Dicendum, quod omnis gratia quae habetur a Christo homine secundum quod predestinatus, priedestinata est secum et preparata sibi, et est creata in tempore : quia ipse non est pradestinatus nisi in quantum homo, ut prius probatum est : et hac gratia est duplex, scilicet unionis, et habitus. Unionis autem iterum est duplex, scilicet prima, et conscquens. Prima est, ut vere sit Filius Dei, et unio creata sit quae media est inter hominem et Filium Dei, et naturam humanam et naturam divinam, ut supra probatum est : quia est relatio se tenens secundum rem ex parte uniti quod creaium est. Et ad hance gratiam sequitur multiplex alia gratia, scilicet quod sit caput, quod sit Deus, quod sit influens Ecclesiee sensum et motum : quia licet infinita et wterna sint in se, tamen relatio hominisad illa, non est nisi per unionem in tempore faciam : et sic in quantum hujusmodi sunt hominis, preparata sunt et predestinata, et non simpliciter : et hoc est quod intendit dicere Magister ex verbis Augustini: et per hoc patet solutio eorum quae primo objiciuntur in contrarium.

Gratia autem habitualis est charitas Christi, et virtutes alia : et ad has consequens gratia est meritum Christi, et hujusmodi.

Et per hanc distinctionem patet solutio ad omnia quaesita.

Sunt tamen qui hoc dicunt, quod nulla gratia infinita predestinata est in Christo, et dicunt quod Christus est caput Ecclesie dupliciter, scilicet in conformitate nature : et sic non influit nisi per meritum, scilicet quia meruit Ecclesiae gratiam: et est unum caput cum Patre et Spiritu sancto, et sic influit: et hoc non predestinatum esse Christo dicunt.

Sed conrra : Hic homo habet influere sensum et motum, et non ab aeterno: ergo in tempore; et nihil habet in tem- pore nisi quod est ei praeparatum ab eterno : ergo ab aeterno est ei hoc praedestinatum.

Praeterea, In Littera sepe habetur quod predestinalum est ut esset Deus naturaliter et vere, et ut esset Filius Dei: unde patet illam opinionem esse falsam. Licet enim externum non incipiat in se, tamen iste incepit esse ewternum, id est, id quod aeternum et infinitum : unde eliam ista conceditur, quod iste puer creavit stellas : et hoc (quia gratiam habuit) sine dubio predestinatum fuit antequam gratiam haberet.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8