Text List

Articulus 9

Articulus 9

An Christus sit filius adoptivus ?

ARTICULUS IX. An Christus sit filius adoptivus ?

"Si vero quaeritur, An Christus sit adopiiwus filius, etc."

Hic incipit illa pars quae est de questione illa, Utrum Christus sit adoptivus filius.

Et dividitur in partes duas: in quarum prima ostendit, quod Christus non sit adoptivus, sed natura filius. In secunda objicit in contrarium et solvit, ibi, E, "Sed ad hoc opponitur, etc."

Ante Litteram oportet hic duo querere, scilicet quid sit adoptio in divinis ?

Et, Utrum Deo conveniat aliquid adoptare ?

Ad primum proceditur sic : Adoptio a viris perfecta sic describitur : Est extraneae persone in filium, vel nepotem, vel deinceps assumptio legitima.

Sed juxta hance diffinitionem videtur non esse adoptio in divinis : quia

1. Secundum Deum non est aliquis extraneus Deo : ergo videtur quod nullus adoptatur.

2. Item, Pater adoptivus non producit fillum adoptivum ad esse : sed Deus nos omnes producit ad esse : ergo non potest esse pater adoptivus.

Prairerra, Cum adoptio duobus modis fiat per leges, scilicet quando aliquis qui sui juris est, adoptatur in filium, et transit in tutelam et dominium adoptatoris, et similiter filii si quos habet : que adoptio dicitur arrogatio. Alia fit adoptio ejus qui non est sui juris, sed adhuc sub gubernatione naturalis pairis : et ille non transit ad dominium adoptatoris.

Queritur, Utrum utroque modo possit esse in divinis ?

Videtur quod sic : quia omnes adoptamur, sive simus nostri juris, sive non: ergo videtur, quod utroque modo sit in divinis.

SED CONTRA : Adoptatus simplici adoptione non transit in regimen patris adoptantis : sed omnes adoptati a Deo transeunt in disciplinam et gubernationem Dei: ergo non est in divinis adoptio. Propario mediae. Ad Hebr. xu, 7 et 8: Quis filius quem non corripit pater ? Quod si extra disciplinam estis, cugus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filit estis.

Item, Ad Roman. vin, 15 : Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). Ergo videtur ex quo omnes transimus in dominium Dei per adoptionem, quod non sit ibi adoptio simplex : sed arrogatio tantum.

Praeterea, Queritur de hoc quod dicit, "Assumptio legitima."

Videtur enim eo ipso assumere, quod creat nos : quia 1. Creat in nobis lumen vultus sui, quod est imago in anima nostra: ergo videtur, quod ex creatione sumit nos in filios.

2. Praeterea, Sancti dicunt, quod sumus filii Dei ex creatione, et non naturales filii : ergo sumus filii adoptivi.

SED CONTRA : 1. Adoptio non fit nisi de consensu liberi arbitrii, non enim compellit nolentes, ut dicit Damascenus. Ex creatione autem non habemus usum liberi arbitrii : ergo videtur, quod non sumus filii adoptivi ex creatione.

2. Praeterea, Spiritus adoptionis distinguitur a Spiritu servitutis, ut prius patuit in auctoritate inducta : sed Spiritus adoptionis est in gratia gratum faciente quam non habemus a natura : er- go videtur, quod non a natura sumus filii adoptionis.

3. Item, Apostolus, ad Roman. vi, 17, infert postquam locutus est de Spiritu adoptionis qui facit filios : Si autem flit, et heredes : heredes quidem Dei, coheyedes autem Christt. Constat autem, guod non ex creatione sumus heredes : ergo videtur, quod non ex creatione sumus adoptati.

Praeterea, Que est legitima assumptio?

Si illa est quae fit secundum Ieges : illa fit de consensu principis, si est arrogatio : vel de consensu senatus, quando est adoptio simplex : nihil autem simile est in divinis : ergo videtur, quod quoad hoc non valet diffinitio.

Irem, Augustinus dicit, quod per filium naturalem adoptantur filii gratiae : et hoc modo non fit adoptio legitima : imo adoptat pater sine filio : ergo videtur, quod adoptio in divinis non fit ad similitudinem legalis adoptionis.

Solutio Dicendum, quod in parte adoptio divina similis est legali, et in parte dissimilis. Quoad hoc enim, quod adoptio fit per favorem adoptantis specialem ad adoptatum, et quod adoptatus arrogatione transit in potestatem patris adoptivi, et quoad jus aliquod in hereditate percipienda secundum filii portionem adoptivi simile est. Quoad hoc autem, quod pater adoptivus adoptivo filio non tenetur dare nisi quartam partem bonorum : et quoad hoc, quod est extraneus ab eo, ita quod ipse non conduxit eum ad esse, est aliquantulum dissimile.

Dicendum ergo ad. primum, quod omnes adoptamur in filios propter hereditatis beatitudinem patris nostri adoptantis. Unde in Psalmo oxi, 6: "Clamavi ad te, Domine : dici : tu es spes mea, por- tio mea in terra viventium". Et alibi, Psal. xv, 6: "Funes ceciderunt mihi in preclaris", Et, Baruch : "O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus" !

Ad primum ergo dicendum, quod extraneus Deo nullus est: quia extraneus in sacra Scriptura notat in alienationem vitii, sicut dicitur in Psalmo xvn, 46: Filii alienit mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, etc. Unde, Act. xvn, 28, dixit Paulus : Jpsius enim et genus sumus. Sed tamen non sumus filli per naturam : ideo adoptari possumus.

Ad aliud dicendum, quod licet nos Deus ad esse conducat, tamen non gencrando conducit ad esse : et ideo non sumus de sua substantia, et ideo possumus adoptari.

Ad aliud dicendum, quod aliquid simile invenitur utrique adoplioni quoad hoc, quod quidam per adoptionis gratiam in specialiorem potestatem transeunt Dei adoptantis, sicut religiosi qui quasi arrogantur, eo quod faciunt se primo mancipatos per illud quod habetur, Deuteron. xxx, 9, de Levi: Qui dixit patri suo, et matri sue : Nescio vos : et fratribus suis: Ignoro vos. Alii vero remanentes in seculo, in cura et sollicitudine hujus vite, magis habent aliquod simile adoptioni simplici.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod omnes illi adoptantur, qui per testimonium gratiae adoptantis et Spiritus sancti possunt dicere in conscientia, Abba : quia illud testimonium exigitur, sicut dicit Apostolus, ad Roman. vi, 16 et 17 : Ipse enim Spiritus testimonium reddet spiritut nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes : heredes quidem Det, coheredes autem Christi.

Ad noc quod quaeritur, Utrum eo quod creamur simus adoptati? Dicendum, quod non: quia sola similitudo imaginis non facit nos filios adoptivos, so quod ex creatione aulla creatura habet unde posset jure transire in dominium patris : sed ex adoptione accipimus pignus spiritus, quo acquirimus jus in hereditatem et dominium patris. Nec tamen dico, quod exizatur usus liberi arbitrii : quia sic parvuli non haberent gratiam adoptionis.

Ad Hoc autem quod objicitur, quod non compellit nclentem sive renitenicm, dicendum quod compellere est vim inferre : et vis infertur, ubi est obstaculum resistens:; sed in parvulis his etsi sit obstaculum originalis peccati, non tamen est resistens cum contrario conatu voluntatis ; et ideo non est ibi compulsio.

Praeterea, Ad hoc quod adoptentur, operantur passio Christi, et fides matris Keclesie : et talis adoptio fit ex nimia liberalilate principis adoptentis.

Ad noc quod ulterius quaeritur, Utram sit de consensu principis? Dicendum, quod non: quia ista adoptio est principis: non enim oportet, quod princeps querat consensum alterius vel senatus: unde etiam largiori manu fit ista adoptio, quam humana: quia fit ad totam hereditatem : non ab eo qui careat filio, sed ab eo qui habet Unigenitum, et qui multos filiss in gloriam domus sue adducit : nec fit ab eo gui alios non adoptaverit, sed ab eo qui omnes adoptavit: in humanis enim legibus non potest adeptare habens libercs naturales propter penuriam quae contingit ex divisione hereditatis. Similiter non multos potest adoptare eadem de causa: et hoc obstaculum non est in divinis : et ideo omnes adoptari possumus singuli in heredita~ tem totam.

Av i quod quevitur, Utram fiat mediante filio per naturam? Dicendum quod sic : Pater enim adoptat a proprietate ; sed Filius nomen filiationis nobis communicat, et transfert in regnum hereditalis sue per jus adoptionis. Spiritus sanctus est quo ut pignore quodam adoptamur per charitalem quae filios fa~ cit.

Quod autem objicitur, quod secundum hoc nen videtur esse legitima. Dicendum, quod legitima est adhuc: quia in humana adoptione aliud reformat pactum, ut dictum est, scilicel penuria quae contingit per divisionem hereditatis : sed hic quanto plures adoptantur, major singulorum efficitur hereditas.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9