Text List

Articulus 10

Articulus 10

An Deo conveniat adoptare ?

ARTICULUS X. An Deo conveniat adoptare ?

Secundo quaeritur, Utrum conveniat Deo adoptare ?

Videtur autem quod non: quia 1. Adoptare non potest gui multos habet filios.

2. Praeterea, Adoptio concessa est pro consolatione filicrum amissorum : unde etiam mulieri concedilur in solatium pro Sliis defunctis : ergo videtur, quod Deo non conveniat.

SED CONTRA : Adoptare non potest qui generare non potest : sed Deus nos regenerat: ergo omnes adopiare potest, per locum a contrario sensu quo Jurisperili in suis argumentis utuntur. Unde, Isa. uxvi, 9: "Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus : st ego gui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominns Deus tuus".

Solutio Illlud quaesitum jam supra determinatum ost: quia Deus adoptare larga manu omnes potest, propter divitias sui patrimonii.

Ad Hoc autem quod objicitur, dicendum quod haec adoptio non fit propter distinctionem filiorum, nisi dicamus quod fil ad restaurandam reinam in celo factam et in paradiso : sed hoc non erit conveniens nisi de illa adoptione qua adoptantur filii re, de qua infra determinabitur : quia gratia adoptionis ad heredilatem competit omni creature ralionall : nec ista gratia proprie est in solatium filiorum amissorum per peccatum : quia esset, eliams: peccatum non esset, nisi accipiatur secundum accidens hujus stalus peccatiin quo sumus: sed polius ex magnilicentia Inmperatoris summi, et ex magnitudine hereditatis : et hoc videtur in Evangelio significari, ubi dicitur : Mi cito in plateas et vicos civitatis ; et pauperes, ac debiles, et cxcos, et elaudos introduc huc,.. ut impleatur domus mea’.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10