Text List

Articulus 11

Articulus 11

Utrum Christus dicatur Filius natura, ut Deus ?

ARTICULUS XI. Utrum Christus dicatur Filius natura, ut Deus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Non autem sie dicitur Filius natura, ut dicitur Deus natura."

Hoc enim videtur falsum: quia Deus dicitur natura secundum deitatem : ergo sic dicitur Filius natura, ut Deus natura.

Ad voc dicendum, quod Magister facit vim in modo: quia quando dicitur Deus natura, ablativus construitur in habitudine cause formalis. Cum autem dicitur Filius natura, construitur in duphe: habitudine. Si cnim Filius dicitur persona simplex sine assumpta humanitate, tunc ly natura construitur quasi in habitudine cause efficientis, secundum quod Philosophus dicit in quinto prime philosophiae, quod natura est ex qua pullulans pullulat primum. Si autem Filius sit persona in duabus naturis et tribus substantiis, sicut dicit secunda opinio, tune Filius natura: eo quod est Filius filiatione aeterna quae est secundum naturam divinam : ipse enim persona est wterna personalitate: et hoc mnuit Magister cum dicit: "Et tamen dicitur natura vel nature Filius, quia naturaliter est Filius, eamdem scilicet habens naturam quam ile qui genuit." Sed in hoc est differentia, quod Christus homo habuit illam naturam per gratiam non adoptionis, sed unionis in esse hypostasis et persone quae per naturam Filius est: et ideo filiatio naturalis quasi transit ad hunc hominem, qui per se est in Filio Det: transit autem per unionem factam in hypostasi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11