Text List

Articulus 17

Articulus 17

An sint aliqui filii nuneupatione tantum ? et, An sit aliquod medium inter fitum natura, et adoptionis gratia?

ARTICULUS XVII. An sint aliqui filii nuneupatione tantum ? et, An sit aliquod medium inter fitum natura, et adoptionis gratia?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa finem : "Verttate, nuUnCcUpattone."

Ex hoc videntur tertii filii introduci : qui nec adoptivi, nec natura filii, sed nuncupatione sola.

Kit si dicatur, quod illi sunt qui sola creatione sunt filii, Conrra : Iilinon sola nuncupatione sunt filii, sed habent actum Patris in conductione ad esse, et etiam similitudinem Patris in imagine.

Utrerivs quaeritur juxta hoc, Utrum aliquid sit medium inter filium natura, et filium adoptionis gratia ?

Videtur, quod sic : quia medium participat naturam extremorum : sed_filius natura est fillus natura tantum : filius adoptivus tantum gratia : ergo qui gratia tantum habet quod est natura filius, ut Christus homo, ipse est medius inter filium natura pure, et filium adoptione pure.

SED CONTRA : Medium non nominatur nomine extremi nisi ad extremum aliud comparctur. Si ergo hic homo medius est inter fillum natura et filium adoptione, videtur quod nec adoptivus, nec naturaliter fillus absolule debeat vocari.

Solutio Ad primum dico, quod est filuus creatione sola : et est filius creatione, et adoptione : et est filius nuncupatione, qui imaginem creationis actu peccati in quo est deturpavit : et ille dicitur nuncupatione filius, non quod non habeat actum et imaginem Patris, sed quia deficit ab imitatione patris et similitudine : sicut Abraham dixit diviti: Fidi, recordare, etc.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod nullo modo Christus homo medium debuit dici inter fillum natura, et filium per adoptionem : quia non participat nisi unum extremorum: et hoc non per rationem medii, sed per rationem extremi : gratia enim qua ille homo filius est, non est gratia adoptionis, ut dictum est, sed unionis ad esse : et ideo non est ibi aliquid de ratione illius extremi quod est filiatio adoptionis. Aliad autem extremum est ibi in ratione et simplicitate extremi : quia Christus eadem numero filiatione filius est, qua Filius aeternus Dei filius est. Extremi natura quae medium constituit, mixta est, et non permanens in sua simpheitate et natura.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17