Text List

Articulus 18

Articulus 18

Quae sit illa gratia per quam nos adoptamur ?

ARTICULUS XVII. Quae sit illa gratia per quam nos adoptamur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, sub finem : "Per adoptionem nos filii dicimur, etc."

Dubitari enim hic potest, Que sit illa gratia per quam adoptamur ?

Videtur autem, quod dilectio : quia 1. Dilectio movet patrem adoptantem ut adoptet filium.

2. Item, Ad Coloss. 1, 13: Transtulit nos in regnum fil dilectionis sue. Cum ergo adoptionis gratia transfert in regnum, videtur quod illa gratia sit charitas.

3. Item, Spiritus sanctus diffundit charitatem in cordibus nostris, ut habetur, ad Roman. v, 5 : et ipse dicitur Spiritus adoptionis filiorum in quo clamamus > Abba (Pater)*. Ergo videtur, quod adoptio fiat per charitatem.

4. Item, Augustinus dicit, quod sola charitas distinguit inter agnos et heedos, inter filios regni et perditionis : cum igitur ad regnum adoptemur, videtur quod hoc fuit mediante charitate.

SED CONTRA : 4. Per assimilationem ad Filium adoptamur : sed Filius dicit, Matth. x1, 29: Discite ame, quia mitis sum, et humilis corde, Et, Joan. xu, 13 et seq. : Vos vocatis me: Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego fect vobis, ita et vos faciatis.

2. Ttem, Id quod precipue dat gratiam, precipue operaturad adoptionem : sed Deus superbis resistit, humilibus aufem dat gratiamĀ® : ergo humilitas adoptat.

Solutio In adoptione quiddam consideratur ex parte adoptantis, et quiddam ex parte adoptati. Ex parte adoptantis primo est dilectio inclinans ad gratia collationem, et consequens secundum rationem et non secundum tempus est collatio gratiae. Ex parte autem adoptati primum est fides, vel fidei motus, ostendens latitudinem hereditatis et benigni~ tatem adoptantis : accedentem enim ad Deum primum oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator est*. Secundo est timor pene. Tertio, spes hereditatis et adoptionis consequende. Et quarto, appetitus secundum dilectionem. Et consequenler ipsa adoptio: et hoc secundum naturam, lieet non se~ cundum tempus. Et ideo gratia simphciter adoptat : charitas autem sicut perfe~ cte uniens ex parte adoptantis et adoptati: fides autem, timor, et humilitas, et celere virtules secundum quid : quia fides ut ostendens, timor ut impellens a contrario adoplioni, humilitas ut custodiens gratiam adoptionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18