Text List

Articulus 19

Articulus 19

ARTICULUS XIX.

Utrum praedestinatio Filii Det sit unius rationis cum nostra ?

Deinde quaeritur de ultima parte istius distinctionis, quae incipit ibi, F, "Deinde si quaeritur, Utrum praedestinatio, etc."

Et queruntur duo. Utrum predestinatio Filii Dei sit unius rationis cum nostra ?

Et, Utrum sit causa nostre predestinationis ?

AD PRIMUM proceditur sic : 1. Ad Roman. viii, 30: "Quos predestinavit, hos et vocavit". Sed vocatio est segregalio a massa perditionis per gratiam finalem, ut colligitur ex sensu Glosse. Cum igitur Filius Dei preedestinatus, non sit vocatus : videtur, quod non sit sua predestinatio unius rationis cum nostra.

2. Preeterea, Videtur sibi per posterius convenire : quia nobis convenit pradestinatio quantum ad personam totam et naturam totam: sibi autem quoad personam absolute non convenit, sed gratia persone in natura, vel gratia nature : ergo videtur, quod nobis convenit per prius.

3. Praeterea, Non predestinatur (ut dicit Rabanus ) nisi quod ante destinatur : nihil autem ante Filium est, sed ante nos eternitas est: ergo per prius convenit nobis, quam ei,

SED CONTRA : Glossa super epistolam ad Roman. vit, 30: "Predestinatio Dei preclarissimum lumen est nostre predestinatio-— mis:" non autem essct lumen si alterius esset rationis : quia neutrum squivocoram illuminat ad alterum.

Solutio Dicendum, quod dicitur predestinari per prius et posterius : et in predestinatione tria sunt, scilicet terminus a quo, et terminus ad quem, et ule qui predestinatur. Terminus a quo est natura vel culpa: natura pura dico : quia sinumquam peccatum esset, adhuc esscmus pradestinati ad gratiam et gloriam ; et quoad hoc per prius convenit nobis preparatio gratiae, quam Christo. Terminus ad quem est gloria: et illa per prius convenit Christo: quia ascendit pandens iter ante nos, et nos in gloriam adduxit : et ita per prius convenit e1 preparatio gloria. Est autem medium destinatus et antedestinatus : et hoc convenit Christo simpliciter gratia nature, et gratia persone secundum quid et non simpliciter : et ideo nobis convenit per prius secundum nominis rationem: et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19