Text List

Articulus 20

Articulus 20

Utrum predestinatio Filii Det sit causa nostre predestinationis ?

ARTICULUS XX. Utrum predestinatio Filii Det sit causa nostre predestinationis ?

Secundo quaeritur, Si pradestinatio sua sit causa nostra pradestinationis ?

Et videtur, quod sic : quia 1. Ipse est causa nostre salutis : etsua resurrectio dicitur esse causa nostre resurrectionis. I ad Corinth. xv, 1 et seq. in Glossa.

2. Praeterea, Mediatio mediatoris reducitur ad actum cause efficientis :sed ipse mediator Dei et hominis fuit : ergo ipse fuit causa nostra salutis, et per consequens nostre predestinationis.

3. tem, Preedestinatio, ut dicit Gregorius, juvatur orationibus Sanctorum : ergo multo magis a Christo juvatur : ergo ipse est causa.

4, Item, Nos non sumus salvandi nisi per Christum : et quidquid fieret, hoc previsum est: ergo nos esse salvandos per Christum est preeparatum et previsum : ergo est predestinatum : ergo predestinatio illa causat preedestinationem nostram.

5. Item, Sicut se habet predestinatus ad predestinatum, sic predestinatio ad preedestinationem sed pradestinatus Christus causat nos : ergo sua predestinatia causa nostram, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Nihil est causa aeterni: sed nostra predestinatio est aeterna : ergo nihil est causa illius.

2. Praeterea, Videtur quod nec effectus nostre pradestinationis est gratia in presenti: preedestinatio enim non convenit Christo nisi gratia humanitatis : et ab humanitate sua non causatur gratia : ergo nulla natura potest esse causa nostre predestinationis.

Solutio Dicendum, quod est causa dupliciter, scilicet exemplaris, et causans per influentiam super causatum. Similiter in predestinatione nostra duo sunt, scilicet wternum quod est propositum miserendi, et preparatio gratia in presenti et per consequens glorie in futuro. Si igitur queratur, Utrum pradestinatio Christi sit causa ut influens super illud quod est sternum in predestinatione nostra ? Dico, quod non: sed nihil prohibet quod influat per modum meriti et mediationis super id quod est temporale : quia hoc est effectus pradestinationis, qui etiam orationibus Sanctorum juvatur. Causa autem exemplaris potest esse : quia nos ad conformitatem ipsius predestinati sumus.

Per hoc patet solutio ad primas rationes, qua omnes probant, quod est causa influens per modum meriti et mediationis.

Ad i autem quod contra objicitur, dicendum quod id quod est aeternum non causatur ab aliquo : sed licet gratia quae est effectus pradestinationis non sit ab homine Christo in quantum est homo, tamen potest influere per modum merentis et satisfacientis pro nobis et mediantis, ut prius dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20