Divisio Textus
Divisio Textus
"Solet etiam queri, Utrum debeat simpliciter dici, etc." In hac parte determinat Magister consequentia Christum wunifum ex natura humana per relationem ad causam efficientem, sive ad actum cause efficientis, qui ex parte efficientis est creatio. Ex quo relinguitur naturam humanam esse creatam et creaturam. Ex parte autem effecti sive causati sequitur inceptio esse in natura humana.
Et ideo sunt hic duae questiones, scilicet utrum sit concedendum Christum esse creaturam? et haec determinatur in ista distinctione. Et, Utrum Christus inceperit? et haec determinatur in primo capitulo sequentis distinctionis, ibi, A, "Post predicta quaeritur, utrum home tlle caeperit esse, etc."
Ista distinctio tria continet, quorum primum est non esse concedendum simpliciter, quod Christus sit creatura. Secundum est de perlidia Arit et poena, propter hoc quod Christum creaturam esse dixit : et ibidem continctur ex quo sensu creatura dicatur, cum quandoque dicatur factus, ibi, B, "Arit haec fuisse perfidia legitur, etc." In tertia et ultima parte solvitur quaedam argumentatio sophistica, qua videtur probare quod Christus sit creatura, ibi scilicet, B, § 3 "Nee ex eo quod Christus secundum hominem dicitur esse creatura, etc."
On this page