Articulus 1
Articulus 1
Utrum vere potest dici, Christus, vet hic homo, demonstrato Christo, est creafura ?
Objicitur autem de hoc quod dicit, ibi, A, post pauca : "Ad quod dict potest, hoe simpliciter et absque determinatione minus congruenter dici, etc."
Quod etiam ratione videtur posse ostendi : i. Haec enim est vera, Hic homo est Deus, propler unionem : ergo per conversionem, Deus est hic homo. Aut ergo creatus homo, aut non creatus homo, Si non creatus homo : ergo est aliquis non creatus homo, quod falsum est: ergo Deus est creatus homo : sed creatus hemo est creatura : ergo Deus vel Filius Dei, vel Christus est creatura.
2. Item, Propter unionem recipitur ista, Hie homo est Creator : ergo propter eamdem unionem debet recipi ista, Filius Dei est creatura.
3. Item, Cum dicitur, Christus secundum quod homo est creatura, intellligitur sic, Christus secundum quod homo est creatura : aut ly hemo dicit suppositum, aut naturam humanam : non naturam humanam : quia illa in reclo de Christo non preedicatur : ergo dicit suppositum : ergo sensus est, Christus secundum quod homo et secundum suppositum humanum est creatura : sed quidquid dicitur de supposito humano, dicitur de Deo : ergo Christus simpliciter est creatura.
4. Si dicas, quod hoc fit propter repugnantiam intellectuum. Conrra : Non est major repuguantia intellectuum inter istam, cum dicitur, Iste homo est Creator, quam inter istam, Filius Dei est creatura ; et tamen prima recipitur : ergo videtur, quod etiam secunda.
Ttem, Quero cum dicitur, Homo est creatura, si dissonantiam habeant preedicatum et subjectum ? Videtur, quod non: quia dissonantia vel erit ratione formarum disparatarum, vel ratione oppositionis : sed patet, quod forma haec et forma creationis, nec disparate nec opposite sunt : ergo videtur, quod sit concedenda ista, Hic homo vel homo iste est creatura.
4. Ttem, A quocumque negatur superius et inferius : sed creatura superius est ad omnem formam praeter divinam : ergo etiam superius est ad formam homi- nis ; ergo si hic homo non est creatura, sequitur quod hic homo non est homo, quod falsum est : ergo debet concedi ista, Hic homo est creatura.
Solutio Dicendum, quod omnes false sunt propositiones si sine determinatione proponantur. Si enim homo sit ex parte subjecti cum nota demonstrationis, stabit necessario pro supposito et persona, duplici de causa, scilicet propter demonstrationem, quia non demonstratur nisi persona : et etiam ratione subjecti, quia non subjicitur gratia nature, sed gratia persone : et ideo cum persona non sit creata vel creatura, illa locutio erit falsa cum dicitur, Hic homo vel iste homo est creatura. Si autem subjiciatur Christus vel Jesus in proprio nomine, nomen illud etiam persone et suppositi est : et ideo iterum erit falsa si sine determinatione proponantur. Si autem supponatur cum subjecto nominante personam vel personalitatem aeternam, tunc iterum erit falsa, ut cum dicitur, Filius Dei est creatura, vel Jesus vel Christus est creatura. Si autem creatura sit ex parte subjecti, et hic homo secundum aliquod nominatorum ex parte predicati, iterum erit falsa : quia inartificialis tune erit : quia propter demonstrationem vel nomen predicatum stabit pro persona, et subjectum pro forma creationis : et ideo tunc intelligitur converti propositio, ut cum dicitur, Aliqua creatura vel creatura est hic homo : et ideo iterum tunc erit falsa: et ergo omni casu contingenti falsa est sine determinatione.
Ab opsgcra ergo dicendum, ad primum quod hc est vera, Deus est hic homo : sed ly Deus supponit pro persona Filii Dei vel pro natura : quia verum est, quod. natura divina est hic homo, licet secundum rationem intelligendi non sit adeo per se ista, Deus est hic homo, sicut hec, Filius Dei est hic homo. Et quod postea dividendo infertur : aut creatus homo, aut increatus home : dicendum quod, ly hic homo supponit pro persona com- posita : et ideo illa persona simpliciter est increata, et secundum quid creata : unde simpliciter danda, non est creatus homo : sed iste dus, est creatus homo, est non creatus homo, non opponuntur per affirmationcm et negationem, cum ambe sint affirmative. Sed si haec datur, non est creatus homo, non potest inferri, ergo est non creatus homo, ita quod non creatus tantum valeat quantum increatus : quia sicut Magister dicit in libro I Sententiarum : "Cum igitur Deus genuit Deum : ergo eumdem Deum vel alium Deum, quod non sequitur, alium Deum, propter identitatem nature : nec sequitur, eumdem, propter distinctionem persone ‘:" ita videtur hic dicendum propter diversitatem naturarum in una persona, cum ly homo vel hic homo supponit personam compositam in duabus naturis, propter increatam naturam non sequitur, quod sit creatus et propter creatam non sequilur, quod sit increatus : unde nec sequitur, quod. sit creatus homo : nec sequitur, quod increatus homo.
Ad aliud dicendum, quod ista recipitur, quod sit creator, hoc est verum quia creator imponitur ab actu qui proprie est persone secundum quod persona : sed creatum esse vel increatum esse dicitur gratia nature : unde non est simile de creatus et increatus, et ly creator.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Christus secundum quod homo est creatura, ly secundum quod notat conditionem nature : non enim oportet, quod cum ly secundum quod predicatur in recto, quod haec simpliciter in recto predicetur, nisi ly secundum quod notaret semper identitatem vel unitatem persone: et hoc non est verum et quod convenit Christo secundum ly seewndum guod, non oportet quod conyeniat ei absolute : sicut patuit in distinctione praecedenti.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Iste homo est creator, nulla est repuenantia intellectuum : quia ly iste homo supponit personam, et huic convenit esse creatorem : sed hoc verum est, quod supponit personam compositam eo modo compositionis quo secunda opinio dicit : et ideo istam non reciperem, Iste homo est increatus : sicut nec hanc, Iste homo est creatus, nisi adderetur determinatio, Tamen sunt quidam qui dicunt, quod dissimile est : quia humana natura exaltata est in Christo, et habet se insuper ut adveniens divine persone, et ila vergit quasi in accidens : et ideo sua attributa non ita conveniunt persone, sicut altributa divine nature quae est quasi substantia et in ratione substantiae ipsa persona. Sed hoc non videtur : sed potius considerandum in attributis, quia quaedam sunt prima et per se persona, sicut illa quae dicunt actum vel possessionem persone, vel imponuntur ab illis : sicut creator, creat, et hujusmodi. Quedam autem conveniunt ratione nature, sicut esse creatum, vel increatum esse. Et illa quae conveniunt persone. per se, illa attribuuntur ex parte utriusque : non autem illa quae ratione nature, quando dicunt repugnantiam a parte subjecti.
Si autem objicias, quod invenitur a Sanctis ista, Hic homo fuit ab aeterno, dico quod esse ab aeterno convenit persone sicul nature : et ideo illud attribuitur.
Praterea, Esse aeternum non ita repuenat, sicut esse increatum : quia eternitas communicari potest ratione incommutabilitatis, ut dicit Augustinus : sicut Angeli participant aeternitatem, eo quod eternitas dicit per modum mensurantis extra : et ideo homini ratione persone convenit. Sed esse increatum absolute ponit repugnantiam ad naturam : quia miliil est creatum nec increatum nisi ratione sue nature. Tamen de hoc sunt opiniones : et quidam concedunt simpli- citer, quod hic homo sit increatus : sed nolunt concedere, quod hic homo sit creatus nisi cum determinatione.
On this page