Text List

Articulus 2

Articulus 2

An possumus vere dicere Christum factum ?

ARTICULUS II. An possumus vere dicere Christum factum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, A, circa medium : "Sed si Filius... facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt."

Hoc enim non videtur sequi : quia Filius Dei est factus homo, hac concessa est supra, distinctione sexta : et homo est facta substantia.

Solutio Substantia quae est Christus, predicatur de Christo in recto : et ideo illa non potest esse nisi persona et suppositum : quia natura facta de eo cujus est natura in recto non predicatur : et ideo Christus non potest esse substantia facta: quia persona et substantia facta esse non potest. Et sic intelligit Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod (ut dictum est) Filius non potest esse substantia quam. ipse fecit : sed potest esse substantia quam fecit in natura, vel secundum naturam, vel cujus naturam fecit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2