Text List

Articulus 3

Articulus 3

ARTICULUS III. An in Deo creatura esse possit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte distinctionis, ibi, B,§ 3: "Quomodo autem creatura esse in Deo potest ?"

Hoc enim videtur esse contra pradeterminata: quia 1. Supra, distinctione IX, dixit Augustinus: "Sciendum, quod in Filio Dei terra est, quee sine impietate adoratur. Suscepit enim de terra terram : cuia caro de terra est."

2. Item, Etiam a quibusdam Sanctis dicitur esse creatura : sicut dicit Dama- scenus, quod creatura vocari non dedignatur. Et Magister Rodolphus de sancto Victore: "Potestate non natura fit creaiura." Ergo videtur, quod et creatura sit in ipso Creatore.

Solutio Dicendum, quod _ intentio Augustini est, quod in Deo, id est, in Trinitate et in unitate non potest esse creatura : quia aut esset persona, aut natura: et ita neutrum potest esse: et ideo Christus non est creatura: quia est nomen persone quae non est creatura nec creata : sed non intendit, quin haec persona sit in natura creata, et natura creata in ipsa.

Ad aliud dicendum, quod hujusmodi auctoritates sunt cum determinatione intelligende, non simpliciter, quamvis simpliciter sint prolate.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3