Articulus 4
Articulus 4
Quid intelligit Magister per argumentationem tropicam ?
Deinde quaeritur de argumentatione quam dicit Magister esse ex tropicis, ibi, B, §4: "Sed ex tropicis locutionibus, etc."
Si enim tropus est figuralis sermo, videtur esse ex figurativis propositionibus ista, Christus secundum quod homo est creatura, vel rationalis, vel irrationalis, etc. : imo non videtur esse peccatum, nisi quod in conclusione non repetitur reduplicatio sic, Christus secundum quod homo est creatura: quia haec est conclusio intenta, et debet sic argumentari, Christus secundum quod homo est creatura : quia haec est conclusio intenta, et debet sic argumentari, Christus secundum quod homo est rationalis creatura: sed rationalis creatura est creatura: ergo Christus est creatura. Tunc patet, quod hic non est peccatum ex tropo aliquo, sed tantum ex hoc quod non repetitur reduplicatio in conclusione.
On this page