Articulus 4
Articulus 4
An Deus potuit assumere hominem peccatorem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda questione, ibi, "Ideo non immerito quaeritur, Utrum ille, etc."
Videtur autem, quod assumere potuit hominem peccatorem : quia 1. Omnipotens est: ergo cum sit potentiae illum assumere, potuit.
2. Praeterea, Musericordia fuit quod miseriai. nostram assumpsit : ergo majorem assumere miseriam miajoris fuit misericordie : sed miserior est peccator quam innocens : ergo majoris misericordiae fuisset assumere peccatoerem quam innocentem.
3. Item, Natura operatur breviori modo quo potest : ergo et gratia, cum superfluum minus sil in gratia Guam in natura, eo quod gratia multo paucioribus se expedit : sed assumendo peccatorem statit fuisset curatus a peccato, et non oportuisset postea pradicare, et pati, et multa alia facere quae fecit : ergo videtur, quod assumere debuit peccatorem.
SED CONTRA : Si assumpsisset peccatorem, ex peceato debitum mortis habuisset : ergo per mortem pro nullo satisfecisset : quia di- cit Anselmus, quod id quod per se de~ bet, solvendo illud, pro alio non satisfa~ cit.
Solutio Dicendum, quod in veritate peccatorem non potuit nec debuit assu~ mere : quia hoc nec nature Dei, nec officio mediatoris competebat, et redimendis intulisset potius redemptionis impedimentum.
Ab primum ergo dicendum est, quod impotentia est assumere peccatorem, ita quod peccato suo subjaceat assumens.
On this page