Articulus 5
Articulus 5
An Christus potuit velle malum aut iniquitatem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Esse Deum, et posse velle iniquitatem, simul esse nequent."
Videtur enim, quod hoc sit falsum : i. Aut enim Christus potuit peccare, aut non peccare. Si non potuit peccare : ergo necessario fuit bonus : ergo bonitas sua non fuit laudabilis. Si potuit peccare, habeo propositum : quia si potuit peccare, potuit velle iniquitatem, et tamen Deus est : ergo simul potuit peccare, et esse Deus.
2. Praeterea, Opponunt quidam sic : Christus aut mentiri potuit, aut non. Si non potuit : ergo falsum proferre non potuit: ergo non potuit omnia quae tu potes : quia tu falsum proferre poteris. Si autem mentiri potuit: ergo peccare potuit : et omne peccatum, actuale pracipue, est voluntarium : ergo potuit velle peccatum.
3. Item, Videtur voluisse peccatum aliquando : quia voluit hoc quod non voluit Deus Pater : quia voluit calicem transferri a se‘,
4. Si dicas quod non est peccatum velle quod Deus non vult. Conrra : Super illud Cantic. 1, 3: Recti diligunt te, dicit Glossa, quod curvitas anime est velle illud quod Deus non vult : ergo est peccatum, quia nihil est curvitas anime nisi peccatum.
3. Item, Aut voluit quod calix ab eo transiret, aut non. Si sic : tunc voluit quod Pater noluit, et sic voluit peccatum, ut videtur. Si non, et petiit : ergo petit quod non voluit : et ita duplex videtur fuisse, quod iterum peccatum est : et ita videtur, quod non repugnent ista, posse velle iniquitatem, et esse Deum.
Solutio Dicendum, quod Christus non potuit velle iniquitatem : et hoc non fuit coactio, sed immobilitas honestatis suae ex unione ad deitatem.
Ad primum ergo dicendum, quod bonitas Christi laudabilissima fuit ex hoc quod peceare non potuit : quia hoc non posse, nobilissimum posse est : unde non sonat coactionem, sed potius immobilitatem voluntatis ex perfecta affectione circa summum bonum quam habet Christus ex unione.
Ad aliud dicendum, quod Christus numgquam mentir: potuit : et pono, quod proferat falsum, erit materialiter supposilum suum falsum, et non cum intentione fallendi, vel significandi falsum ita esse ut pronuntiatur : falsitas enim veritati immisceri non potest.
Ad aliud dicendum, quod Christus numgquam voluit quod Pater noluit eum velle. Quando enim Pater cum fecit hominem, voluit eum velle et ostendere se velle omnia homini naturalia : et ideo voluit cum velle quod sequebatur ex timore naturalium. Quod dixit : Si possibile est, etc., ostensivum fuit naturalis timoris : et hoc velle dummodo timor non deduceret rationem non fuit contrarium voluntati Patris, sed potius Pater voluit eum hoc velle.
Ad ww quod objicitur de Canticis, dicendum, quod intelligitur de conformitate voluntatis Dei et forma volend!, scilicet ut ex cadem charitate velimus ex qua vult Deus : in volito enim solo quandoque conformare voluntatem ad voluntatem est mortale peccatum, ut patet in fine primi libri Sententiarwm, in auctoritate Augustini, de duobus filiis, quorum unus ex avaritia patrem morientem vult mori : alter ex pietate vulteum vivere, quod non vult Deus. De hac autem materia ibi plura notata sunt.
On this page