Articulus 7
Articulus 7
An Christus potuit peccare in actu ?
Licet enim Christus peccare non potuerit in actu, videtur tamen potentiam peccandi habuisse, pluribus rationibus.
1. Quarum prima sumitur ab auctoritate Bernardi qui dieit, quod tantum descendit, quantum descendere potuit : sed infimus gradus praeter culpam est potentia peccandi, et non peccare : ergo videtur, quod ad illum gradum descendit.
2. Item, Aristoteles in III Topicorum: Potestates malorum ecligendae sunt, ut furari, etc. : potest enim Deus prava agere. Ergo videtur, quod Christus elegerit sibi has potestates.
3. Item, Omnis potentia rationalis est ad opposita : Christus habuit formam rationalem : ergo habuit potentiam ad malum sive mali : ergo habuit potentiam peccandi.
SED CONTRA : "Putasne, quod additum minuit, et subtractum auget, esse libertatem et partem libertatis ?" Ita dicit Anselmus, et loquitur de flexibilitate ad opposita : ergo flexibilitas minuit libertatem arbitrii si addatur ei : ergo videtur, quod non fuerit in Christo, quia nihil minuens libertatem suam profuisset nobis.
Ad aliud dicendum, quod potestates malorum non sunt potestates ad mala : et ideo non eliguntur secundum quod sunt malorum, sed eliguntur secundum quod sunt potestates ad bona : quia eadem est potestas boni et mali, licet non sit nisi ad bonum : et ideo gratia illius ad quod finaliter est, dicit eam esse ehgendam, et non gratia mali, quod quando est, indicat defectum ejus. Quod autem dicit, quod Deus potest prava agere, intelligitur sic, ut quidam dicunt, quod quaedam facere potest Deus, quae nunc prava sunt : sed si faceret ea, non essent prava. Vel potest dici ipsum loqui secundum opinionem Gentilium de his quae idola sunt.
On this page