Text List

Articulus 9

Articulus 9

An Christus habuit potestatem transgrediendi ?

ARTICULUS IX. An Christus habuit potestatem transgrediendi ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa finem : "Quit potuit transgredi, ef non est transgressus, etc."

Hoc enim videtur esse ad augmentum laudis : et ita cum mbhil laudabilium defuerit Christo, videtur quod hoc habuit : ergo potuit transgredi. Nec videtur valere solutio Magistri : quia

1. Nihil laudabiltum defuit Christo : ergo in Christo fuit transgrediend: potentia.

2. Praeterea, Dicit Damascenus, quod assumpsil omnia qua in natura nostra plantavit : sed hoc plantavit in natura nostra : ergo potuit transgredi.

3. Item, Damascenus, "Totum enim totus assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret :" ergo videtur, cum potentia transgrediendi aliquid sit de nobis et naturale nobis, quod Christus assumpsit illam.

Solutio Dicendum, quod Christus potentiam transgrediendi non habuit : quia transgressio non potentia secundum quod hujusmodi, sed defectus est.

Ab primum ergo dicendum, quod in homine dicit laudem, non per se, sed per accidens, scilicet in quantum ex ea infertur voluntaria servatio justitiae ; sed in quibus major libertas est, ratio sumitur non ex hujus potentia, sed potius ex immobilitate liberae voluntatis servantis justitiam, sicut in Christo, et confirma— tis. Aliam solutionem Magister dicit in Lattera.

Ad aliud dicendum, quod potentia peceandi in quantum hujusmodi, non est plantata ut pars in natura nostra, sed potius est defectus consequens ex hoc quod creati sumus de nihilo : et ideo nec dicit hbertatem (ut dicit Anselmus) nec perfectionem Ilibertatis.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod intelligitur de partibus integralibus, et virtutibus : sed potentia peceandi est defectus et impotentia consequens exttum rationalis nature de nihilo : et ideo non oportuit illam assumere : quia non expediebat nobis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9