Divisio Textus
Divisio Textus
"Praeterea sciendum est, Christum hominem, etc." Hic incipit pars illa quae est de convenientibus Christo secundum potentias vel virtutes naturales quas suscepit in humana natura. Et secundum quod duplex est substantia humane nature, sic sunt duplices potentiae, scilicet anime et corporis: et de convenieatibus Christo secundum potentias anime agit primo. In secunda autem parte de convenientibus ei secundum potentias corporis : et haec incipit in distinctione XV, ibi, A, "Illud quoque praetermiitendum non est, etc."
Prima habet duas questiones de profectu gratiae et sapientiae Christi, quae insunt per potentias anime : quarum ura determinatur in ista distinctione, scilicet qualiter in gratia et sapientia profecerit. Secunda est de numero scitorum, utrum tot sciverit sicut Pater, et eque limpide, velnon ? et haec determinatur in sequent distinctione, ibi, A, "Mic gusxri opus est, Cum anima Christi, eic."
On this page