Text List

Articulus 2

Articulus 2

Qualiter Christus dicatur caput nostrum ?

ARTICULUS II. Qualiter Christus dicatur caput nostrum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, "Ut in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non tantum quantum in capite, etc."

Ex hoc enim vult probare, quod Christus accepit spiritum ut caput, nos autem ut membra.

Hic autem incidit duplex questlio, scilicet qualiter Christus dicatur caput? Et, quae sit gratia capitis ?

Ad primum proceditur sic: 1. Ad Ephes. n, 206, dicit Glossa, quod Christus est caput secundum deitatem.

2. Item, Hilarius dicit, quod caput omnium Christus, caput autem Christi Deus: sed omnium non potest esse caput secundum conformitatem nature : ergo ipse est caput omnium secundum deitatem.

3. Item, A capite uit sensus et motus in omnia membra: sed sensus et motus Koclesie non sunt a Christe nisi secundum divinam naturam: ergo ipse est caput secundum divinam naturam.

SED CONTRA: Caput quod non est unius nature cum aliis membris, facit corpus monstrucsum : ergo Ecclesiae caput est in conformitate nature cum aliis membris.

Solutio Dicimus, quod caput habet tria in se in comparatione ad corpus: quorum unum est virtus, quae principium est effective influens virtutem sensus et motus: quia sensus fluit ab anteriori parte capitis, motus autem a posteriori per nervos sensibiles et motivos. Secun- dum autem est id quod anima formaliter influit membris assimilando ea sibi in virtute sensitiva influxa, quae quasi for~ maliter adheret membris. Tertium autem est conformitas nature) cum membris. Et sic tripliciter considerari potest caput spirituale quod est Christus. Si autem consideretur ut principium influens effective tantum, tunc est caput omnino secundum deitatem. Si autem ut est principium effectivum et assimilans sibi per aliquod quod influit quod est ut forma: sic est caput beatorum et existentium in gratia, quibus influit quasi similitudinem suse vite, et sui motus, et sui sensus, in donis perficientibus intellectum et affectum. Si autem tertio modo consideretur, tunc est caput hominum tantum.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta praeter ultimum.

Ad quod dicendum, quod illud quod est diverse nature et gratiae non facit monstrucsitatem, dummodo habeat ad corpus ordinem, ut influens extra: quia aliter monstruosa esset conjunctio anime cum corpore: sedid quod est diversas nature, et non habet virtuicm: influendi in corpus, ut caput leonis, vel hujusmodi, illud facit monstrum in comzositione sui ad corpus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2