Articulus 3
Articulus 3
Quae sit gratia capitis ?
Videtur autem, quod unio: quia 1. Illa est gratia capitis quae facit virfutem influendi et sensum et motum: non autem habet virtutem influendi sensum et motum nisi ex deitate: ergo videtur, quod unio ad deitatem confert sibi gratiam capitis.
2. Item, Caput est regitivum membrorum: ergo id quod constituit in altero regimen membrorum, illud dat gratiam capitis : hoc autem facit unio : ergo unio est gratia capitis.
SED CONTRA: Gratia capitis est quam influit membris : unionem autem Christus non influit membris : ergo unio non est gratia capitis.
Solutio Dicendum, quod gratia Christi est triplex, scilicet ut uniti, et ut capitis, et ut singularis hominis Illa quae est unift, non est ad mensuram, sicut in precedentibus habitum est. Hla autem quae est capitis, est influens supra membra tmpliciter, secundum triplicem capitis considerationem : sed effective influit secundum duas considerationes primas. In tertia autem consideratione ipse quidem qui est caput, adhuc effective influit, sed nonin quantum homo: sed influit sic tripliciter, scilicet meritorie, quia meretur nobis influxum gratia: et mediatoris modo sive redemptoris, quia tollt obstaculum influxus in nos, quod obstaculum est debitum Adae quod solvit. Tertio modo exemplariter. Gratia autem singularis homuis fuit etiam in eo privilegiata in operibus gratiae gratis date: ut in verbis sapientiae et scientia, et miraculis: etin openbus gratiae gratum facientis, quia nullius hominis umquam potest esse tam gratum opus, sicut suum fuit.
On this page