Text List

Articulus 4

Articulus 4

Quos sensus spirituale caput infliat in membra spiritualia ?

ARTICULUS IV. Quos sensus spirituale caput infliat in membra spiritualia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, "Ibi enim et visus est, et auditus, et olfactus, et gustus, et tactus, etc."

Licet enim hic Augustinus loquatur per similitudinem, tamen illi sensus spiritualiter sunt in nobis.

Videtur autem, quod tantum tactus fuit in Christo: quia caput non influit membris nisi tactum, et non alios sensus : ergo videtur, quod hoc in spiritualibus sit eodem modo.

SED CONTRA : 4. Psal. xxxur, 9: Gustate, et videte, guoniam suavis est Dominus. Ergo habemus gustum et visum.

2. Item, Reprehensive dicitur de malis: Oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt '. Ergo videtur, quod omnis sensus influat nobis caput nostrum per Spiritum sanctum.

3. Item, Origenes super Leviticum: "Quinque sunt sensus spirituales, scilicet ut mundo corde videamus Deum, et audiamus quae loquatur, odoremus bonum odorem Christi, gustemus dulcedinem, de qua dicitur : Sz famen gustastis quam dulcis est Dominus*: palpemus cum Joanne verbum vita." Ergo videtur, quod omnis sensus influit nobis sicut habet in se.

Ulterivs quaeritur, Penes quid accipiuntur isti quinque sensus spirituales ? Dicit enim Augustinus, quod uno intellectu discernitur quidquid omnibus sensibus accipitur. Ergo videtur, quod hujusmodi quinaria differentia sensuum non potest ad speciem referri.

Hoc ctiam videtur, quod due sunt differentia intellectus in nobis, scilicet intellectus quo est omnia intelligibilia facere in nobis : et intellectus quo est omnia intelligibila fieri, hoc est, agens et possibilis : ergo videtur, quod non sit hujusmodi quinariam divisionem facere.

Solutio Dicendum, quod in veritate Augustinus loquitur per quamdam similitudinem capitis materialis ad caput spirituale : caput enim materiale aliquem sensum quem habet, influit toli corpori: et aliquos etiam non influit, sed unt membro unum, et alii alium: ut oculo visum, lingue et palato gustum, et au ditum tympano auris, et odoratum organo olfactus, quod sunt duo coni cerebri in antertori parte capitis ad modum cont mammilla, ut dicit Philosophus. Omnibus autem membiis miluit tactum : quia (ut dicit Philosophus) ille est sensus propter quem animal est, et non est tam sensus, quam differentia generalis conslituens animalis naturani et sensus necessitatem. Et sic Christus quaedam dona excellenter habet, et null: iniluit : queedam autem influit quibusdam, non omnibus, scilicet gratias gratis datas: nibus autem influit quod est necesse ad esse spirituale, et hoc est per modum tactus sine quo non potest esse animal : et influit omnibus motum meriti. Et hoc donum est charitas. Tamen Augustinus non contradicit quin in nobis sunt omnes sensus spirituales.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod in nobis sunt omnes sensus spirituales, ut dicit Origenes. Et in— nuit Psalmus. Et possunt distingui hoc modo. Quia ea quae accipiuntur a Dec sunt duplicia, scilicet bonitas, et veritas: bonitas in affectu, et veritas in intellectu. Bonitas autem accipitur duobus modis, scilicet per propria : et sic accipitur per modum tactus, hoc modo quo tactus immutatur penes conjunctionem extremorum: et hoc fit quando experimento Deum attingimus, et bonitatem ejus. Accipitur et bonilas pencs ea quae ostendunt complexionem ejus, et saporem, Sapor enim est sequela complexionis rei tangibilis commixte : et sic spiritualiter probamus dulcedinem Dei in effectibus, in quibus in via charitas ejus monstratur, sicut in complexione corporis et sanguinis sui: de qua dicitur, Sapient. xv1, 2b: Substantia tua dulcedinem luam quam in filios habes, ostendebat: et deserviens uniuscugusgue voluntati, ad quod guisgue volebat convertebatur.

Siautem objicitur contra hos duos sensus, quod sensus est vis cognitiva: istud autem non ordimatur ad apprehendere, sed potius ad affici : dicendum, quod est cognitio per modum receplionis quasi ab extra : et est cognitio experimentalis, sicut dicit Dionysius quod lerotheus patiendo divina, didicit divina : ot haec cognitio est per gustum et tactum spirituales.

Si vero est perceptio veritatis, hoc est duobus modis, scilicet ut est veritas, vel ut est ordinata ad bonum, hoc est, verurm inratione veri, vel verum in ralione boni. Si autem est in ratione boni, tunc est spiritualis odoratus : odor enim fit ex fumali evaporatione ostendente rei saporem : et verum im ralione quasi evaporat saporem boni, et ostendit ipsum quasi per distans quod est verum. Si vero est verum ut verum : aut in signo, aut in se. Si in se: tune est visus qui cstin rei formam per se. Si secundo modo, scilicet utin signo, tunc est ut auditus est perceptivus forme reiin signo: et ideo isti duo sunt disciplmales, unus inveniendo, alter accipiendo per doctrinam.

Ab io quod ultimo objicitur, dicendum quod intellectus possibilis est unus, sed speculativus, vel id quod est in ipso, potest babere rationes differentiae secundum

actum, secundum rationes quae dictx sunt.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4