Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum nos recipimus de plenttudine gratiae Christi eamdem, et tantam gratiam quam ipse accepit ?

ARTICULUS V. Utrum nos recipimus de plenttudine gratiae Christi eamdem, et tantam gratiam quam ipse accepit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : "Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, etc."

Videtur, quod hoc sit falsum : quia 1. Est in eo plenitudo redundantiae : ergo videtur, quod istud idem in nos redundat quod in ipso fuit : et ita per essentiam nos accipimus de eodem.

2. Item, Redemptionem non habuimus nisiunam: et haec facta est per Christum : ergo videtur, quod ad minus illam essentialiter omnes accepimus.

Solutio Dicendum, quod Magister hic loquitur de gratia habituah qua formaliter justi sumus : tamen cum dicit, quod accepimus secundum similitudinem, intelugendum est quod hoc non sufficit, quod solum illus similitudinem habeamus : quia sic possemus accipere de gratia Pauli vel Petri ; sed exigitur influentia capitis quae supra dicta est, scilicet ad hoc quod efficienter secundum quod Deus, et meritorie secundum quod homo nobilis influat sirailem gratiam sue gratiae, licet non tantam.

Ad primuM ergo dicendum, quod est redundans non materialiter, sed causaliter, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod receptio est gratia communis quoad aliquid, et quoad aliquid specialis: quoad solutionem enim debiti Adam, communis est, et sic non est tn nobis: sed quoad efficientiam pro- priam, scilicet ut in me removeatur debitam Ade, quod est reatus originalis, oportet accipere gratiam habitualem quae formaliter deleat peccatum : et hac essentialiter non fuit in Christo, sed prima per proprium opus suum facta est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5