Text List

Articulus 6

Articulus 6

An Christus fuit plenus sapientia et gratia ab ipsa conceptione ?

ARTICULUS VI. An Christus fuit plenus sapientia et gratia ab ipsa conceptione ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem: "Plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione, etc."

Hoc enim videtur falsum : quia, Luce, iv, 21, super illud : Hodie impleta est haec seriptura in auribus vestris, etc., dicit Glossa : "Pro omnibus sanctis unctus est unctione spirituali, quando Spiritus sanctus descendit super eum in specie columba." Hoc autem factum est, cum erat incipiens quasi esse annorum triginta. Non ergo plenus fuit ab instanti conceptionis.

Solutio Dicendum, quod est plenitudo ad actum perficiendi ipsum plenum : et est plenitudo ipsa redundans ex pleno, et infundens alia. Et prima fuit in Christo ab instanti conceptionis. Secunda autem fuit ex quo missus est Spiritus corporali specie sicut columba in ipsum : quia tunc cffluxit vis regenerativa in aquas, et etiam in alios per gratiam predicationis et miraculorum. Et de hac plenitudine loquitur Glossa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6