Articulus 7
Articulus 7
Utrum Deus potuit conferre majorem gratiam quam contulit ?
Hee est secunda pars in qua objicit et solvit per verba Evangelii, et secundo per verba Ambrosii, et solvit, ibi, C, "Alibi tamen scriptum reperitur, etc."
Circa primam partem quaeritur de hoc quod dicit : "Ad quod sane dici potest ipsum secundum hominem, etc."
Hoc enim plane factum videtur, quod secundum hominem habeat gratiam finitam : ergo major potest cogitari. Aut ergo illam Deus quae major esse potest, conferre valet, aut non. Si non, limitata erit sua potentia : quod inconveniens est. Sisic : ergo falsum est quod hic dicit, quod Deus majorem conferre non potuerit.
Solutio Dicendum, quod hoc verum est quod hic dicit Magister: sed intelligendum, quod omne perfectum nature et gratia habet necessario determinatam capacitatem in specie et natura sibi proportionatam, cujus majorem non recipiet, nisi mutetur species. In specie autem hominis maxima omnium capacitatum quae potest esse, salva specie et natura hominis, in Christo fuit: et ideo Deus majorem ei gratiam conferre non potuit, quia nullus homo potest recipere majorem, nec aliqua creatura.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod Deus potest facere majorem et conferre : sed nihil creatum erit illius receptibile. Unde Magister non attendit quid Deus possit facere, cujus potentia in nullo limitatur, sed quid in creatura potest fieri.
Si autem objicias, quod Deus potest facere novam speciem, et de illa facere Christum, et tune conferre ei gratiam majorem: dicendum, quod hoc nihil est : quia Deus potest facere quod vult, sed tamen ex parte creature non posset ordinate fieri aliqua species, quae sit altior intellectuali natura in homine et Angelo : intellectualis enim natura nobilitate sua per intellectum capax est Dei, et donorum suorum: et quidquid aliud faceret Deus, non posset esse magis capax quam natura intellectualis, etin illa maxime capax fuit Christus : unde cum mensura gratiae ejus fuit secundum illam capacitatem, non potest esse major ex parte creature recipientis : et per hoc non limitatur potentia Dei facientis, sed polius capacitas creature recipientis. Et est simile in materia elementi quae potest subtiliaria grossitiae terre, et tantum potest subtiliari, quod non erit terra, sed aqua : et similiter ex aqua fit aer, et ignis ex aere : sed non est capax majoris subtilitatis, quam in igne : quia omnia naturalia habent metas capacitatem suarum, quas non excedunt manente natura et specie.
On this page