Articulus 9
Articulus 9
An Christus ut homo fuit caput Angelorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem: "Puer ille plenus sapientia et gratia perhibetur." Puer autem est secundum bumanitatem.
Videtur, quod non: quia ita dicit Psalmista : Minzisti eum paulo minus ab Angelis*. A minori autem non recipit illuminationem superior : ergo Angeli non recipiunt a Christo.
SED CONTRA : 1. Apocal. xxi, 23: "Lucerna esus est Agnus". Ergo Agnus occisus iiluminat omnes in regno celorum : erge et Angelos.
2. Item, Corpus Christi unum est in omnibus sanctis et beatis : quia dicitur, Cantic. vi, 8 : "Una est columba mea". Er. go Angeli sunt de unitate corporis : ergo accipiunt per influentiam capitis, sicut et alia membra.
4, item, Superioris est illuminare inferiores : sed Chrisius esi in potioribus bonis Patris, etiam secundum hominem: ergo suum est omnes illuminare.
1.. Videtur autem sensus esse cogitationis, motus autem operis : et ita videtur, quod mon recipimus gratiam verficientem intellectum et opus ejus.
2. Item, Omne animal habet caput vel membrum aliud loco capitis, ut dicit Philosophus in libro de Animatlibus, : nec tamen omne animal habet motum : ergo videtur, quod non sit de ratione capitis dare motum, sed tantum sensum,
3. Praeterea, Hic in Littera non fit mentio de motu, sed de sensu tantum : ergo non ministratur nobis motus a capite spirituali, sed tantum sensus.
SED CONTRA : 1. in omnibus animalibus perfectis influit motus a capite: sed Christus est perfectissimum caput : ergo influit motum.
2. Item, Ad nihil proderit cognoscere divina per spiritualem sensum nisi haberemus virtutem motivam qua moveremur in divina cognita: ergo ad hoc quod prosit nobis sensus necessaria est influxio motus.
Solutio Dicendum ad primum, quod Angeli sunt de unitate corporis nostri : non enim habet tantum partes corporales, sed etiam spirituales : et Christus est caput Angelorum in prima et secunda acceptione capitis, licet non in tertia,
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod minoratus est in assumptione pcenalitatis nostra tantum : sed non in virtute illuminationis.
Ad aliud quod ulterius quaeritur dicendum, quod motum accipimus a capite, qui est motus meriti quo movemur in divina cognita.
Ad 1 quod contra objicitur, dicendum quod duplex est motus : processivus scilicet, et illum non habet omne animal nisi a suo capite, vel a membro quod est loco capitis. Est etiam motus dilatationis et constrictionis, et Jlum habet omne animal.
Ad ultimum dicendum quod in Littera non fit mentio de motu : quia supponitur in causa. Charitas enim quae est hic quasi tactus bonitatis influxus omnibus causa est maximi motus. Ipsa est enim ignis mobilis, acutus, superfervidus, sicut innuit Agustinus : et Dionysius dicit, quod charitas semper proficit, aut deficit. Et Gregorius : "Charitas magna operatur siest : si enim desinit operari, charitas non est."
On this page