Text List

Articulus 10

Articulus 10

De intentione verborum Ambrosii : et, An in Christo intellectus agens potuit abstrahere ab altis formis rationes universales ?

ARTICULUS X. De intentione verborum Ambrosii : et, An in Christo intellectus agens potuit abstrahere ab altis formis rationes universales ?

"Alibi tamen scriptum reperitur, etc."

Hic objicit per verba Ambrosi. Et habet tres partes, scilicet objectionem, et explanationem intentionis, cum objectione in contrarium, ibi, EH, "Sedex qua causa illius dicti intelligentia, etc."

Incidit autem hic dubium de intentione Ambrosii. Si enim hoc vult dicere quod imponit sibi Magister: tune nihil probat contra herelicum.

i. Dicit enim Magister, quod vult dicere, quod sensus proficicbat humanus, dum profectum aliis ostendit: sed hoc competit etiam sensui divino: ergo per illam mutabilitatem in profectu qui est in aliis, non potest probare quod im Christo sensus humanus fuit, sicut intendit Ambrosius : loquitur enim contra hereticos qui dicebant Christum esse simplicem creaturam.

2. Praeterea, Videbatur, quod Ambrosius dixit verum. Christus enim omnia que in nostra natura plantavit, assumpsit : sed in nostra natura etiam in primo statu plantavit cognitionem experimentalem quae accipitur a singularibus : ergo illam assumpsit. Priva scribitur a Damascono. Secunpa probatur per Augustinum in libro super Genesim da litteram super illud : Zulié Dominus Deus hominem, eé posuit eum in parasido voluptatis, ut operaretur ei custodiret tl~ lum. Super illum enim locum in libro VIET super Genesim ad litieram dicit Augustinus! ostendens quod non ante peccatum hominem ad laboris indigentiam damnavit : sed ut experimento excitatus magis Creatorem cognosce~ ret operantem in natura. Et sunt hac verba "Quid enim majus mirabiliusque spectaculum est, aut ubi magis cum rerum natura guodammodo humana ratio loqui potest, quam cum posilis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis, tamquam interrogatur queque vis radicis et germinis, quid possit, quidve non possit : unde possit, unde non possit : quid in co valeat numerorum imvisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia : in ipsaque consideratione perspicere, quia segue gut plantat est aliguid, neque guirigal, sed qui inerementum dat Deus*." Ex hoc accipiiur, quod licet Adam omnium naturarum habuerit scientiam, quod tamen profecerit in coenitione experimenti Hrgo a sinnli, leet Christus scientiam hebuerit omnium, etiam cognitione experimenti proficere potuit : et hac cognitione non proficit intellectus divinus, quia de rebus nihil accipit.

3. Praeterea, Sensus Christi receptivus fult sensibiliurm specierum presente materia. Aut igitur sensus Christi com— munis in Christo potuit facere compositionem sensatorum im ipso, ut diccret, hoc croceum est dulce, et hoc croceum amaruim : aut non. Si non : ergo imperfectior fuit quam nos : quia scnsus communis potuit hoc facere in nobis. Si potuit : ergo sensus communis potuit in Christo facere novas compositiones omni die. Aut igitur illarum compositionum forme a vi imaginativa servari poterant, aui non. Si non: iterum sequitur, quod impotentior nobis fuit. Si sic : ergo multa nova habuit in imaginatione.

Urrerius quero, Utrum intellectus agens in Christo potuit abstrahere ab aliis formis rationes ulteriores, aut non? Si non : ergo impotens. Si sic: ergo abstraxit. Quidquid autem abstrahit agens intellectus, imprimit in possibilem : ergo possibilis intellectus in Christo recepit novam speciem, et novas species multas : ergo videlur, quod novam scientiam : et ita profecit in eo sensus humanus, ut dicit Ambrosius.

SED CONTRA : i. Due forme ejusdem speciei non possunt esse in eodem subjecto : habitus aulem cognitions omnium fuit in Christo ab instant suae conceptionis : ergo non fut susceptibilis alicujus habitus per cognitionem experimenti.

2. Item, Materia non est in potentia ad formam quam habet, et nihil recipit nisi id ad quod est in potentia : ergo numquam recipit formam quam habet : sed agens intellectus se habet ad possibilem, ut forma ad materiam, ut ait Philosophus, vel ars ad materiam : ergo possibilis non recipit ab agente formam quam habet : ergo intellectus in Christo non profecit : etita iterum videtur falsum esse quod dicit Ambrosius. Si dicas, quod possibilis non est ut materia nature, sed ut materia artis, propter quod dicit Philosophus quod se habet agens ad possibilem ut ars ad materiam : adhuc concluditur propositam + licet enim materia artis non amittat formam nature accipiendo formam artis, ut diccbat Empedocles, tamen non recipit simul duas formas artis ejusdem speciei, nec duas formas nature ejusdem speciei. Cum _ igitur agens sit ut ars, eo quod ipse est species Specierum intelligibilum, possibilis non simul recipit ab eo duas species ejusdem rationis.

Solutio Dicendum sine prajudicio, quod plus veritatis est in verbis Ambrosii quam Magister eliciat ex eis, quia sine dubio aliter nihil probaret contra hereticum Pono enim in Christo quatuor esse cognitiones, quarum una in summo erat cognitio Filii Dei quae est cognitio quam unam numero ab ewterno increatam habet cum Patre et Spiritu sancto.

Aliam autem habet anima Christi ex conjunctione ad divinitatem : et haec est cognitio per speciem quée est patria, et ultra quam patriae : quia alii cognoscunt per speciem presentiae divine, ipse aulem cognoscebat per speciem: unitam sibi : quia deitas quae est species, est unita sibi, et hac cognitione fuit ipse comprehensor et verissime.

Alia est cognitio quam accepit a veritate status innocentia : et lec est conereta sibi cognitio omnium naturalium quam etiam habuit Adam ante peccatum.

Quaita autem cognitio est quae est viatoris qu est cognitio experimenti : sed origo experimenti est duplex : una quae est scientiam faciens, et sic est im ignorante in quo per experimentum acquiritur memoria, et ex memoria et experimento una universalis ratio quae generat scientiam inintellectu non habente. Aliud est experimentum non habitum quidem faciens, sed excitans, sicut Adam habuit expcrimentum, ut probatum est in auctoritate Augustini : et hance habuit Christus, et profecit in ea : et hoc intendit Ambrosius : et ideo dicit, Sensus proficiebat humanus : et non dicebat, Intellectus proficiebat humanus, ut dicit Basilius in quadam homilia super principium Proverbiorum. Sensus est intellectus de presenti, hoc est dicere, intellectus reflexus ad sensum : et ille immutatur ad actum per experimentum, licet non ad novum habitum, ut probatum est objiciendo. Bene enim concedo sensum Christi particularem fuisse apprehensivum sensibilium, et sensum communem fuisse compositum, et imaginatio— nem receptivam imaginationum : sed intellectus secundum actum factus in aliquo habitu non recipit amplius ejus— dem rationis habitum : quia due species ejusdem rationis non sunt in uno eodem.

Si autem objiciatur, quod est simile de imaginatione et sensu, bene concedo quamdiu manet imaginatio cjusdem : sed imaginationes transeunt frequenter in viribus sensibilibus, et recipiuntur novee plus quam in intellectu.

Av Ip autem quod contra objicitur, dicendum, quod novum habitam non recepit, sed novam habitus conversionem ad hoc vel illud ex intellectu ad sensum reflexum.

Si autem objicias, quod Christus eadem ratione non debuit habere nisi unam cognilionem : quia due cognitiones ad idem non ordinantur. Dicendum, quod illee tres non sunt ejusdem rationis : quia una est essentia divina : aliaautem conteinplatio in Verbo unito : tertia vero habitualis humana, sed flexibilis ad hoc vel illud, est de perfectione viatoris.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10