Text List

Articulus 11

Articulus 11

An Jesus proficiebat xtate et sapientia hominis ?

ARTICULUS XI. An Jesus proficiebat xtate et sapientia hominis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium: "Ergo sit proficiebat zlaie hominis, proficiebat sapientia honuns, etc."

Videtur enim sapientiam hominis non habuisse : quia i. Natura non abundat in superfluis, ut dicit Philosophus : cum igitur habuerit nobiliorem cognitionem quam etiam futura non latent, ut infra dicit in Littera, videtur non habuisse humanam, quia superflua esset.

2. Item, In inferioribus videmus, quod lumen majus offuscat minus, ut lumen candele non apparet in sole: ergo ita fuit etiam in anima Christi: ergo non habuit nisi scientiam divinam et sic falsum est, ut videtur, quod dicit.

3. Item, Perfectius est scire nihil acci- piendo are, quam accipiendo : et perfectius est scire per causam, quam per effectum : et perfectius est scire per scientiam quae est causa, quam quae non est causa, sed similitudo tantum. Ergo cum nullum perfectorum negaverit Filio suo Deus, et omne imperfectum ab eo removerit praeter hoc solum quod ordinem habuit ad nostram redemptionem, videtur quod omnem modum cognitionis imperfecta removeril ab co : quia cognitio imperfecta magis est contraria saluli, quam promotiva. Cum igitur homo cognoscat scientia causata a rebus, Angelus scientia quae est similitudo rerum et non causa, Deus autem scientia quae est causa reruin, videtur quod solum illam habuerit et non aliam.

Ad oc dicendum, qnod Christus habuit cognitionem multiplicem, — scilicet increatam, et ex unione ad Verbum comprehensoris in patria, eo quod Verbum sibi quoad animam semper fuit presens et unitum : et etiam cognitionem Adae : et etiam aliquo modo cognitionem experiment.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod non erat superflaum in Christo quod erat nature vel status ostensivum : guia hoc multum valet nobis credere in eo utramque naturam : et etiam hujusmodi cognitiones sunt de ratione statuum.

Ad aliud dicendum, quod hoc falsum est, nisi lumina sint ejusdem rationis quoad lucem ad minus, et nisi projiciant radios ad eamdem partem. Neutro autem istorum modorum est hic : quia iste scientis non sunt ejusdem rationis, nec etiam eodem modo illuminant super cognita.

Si autem dicas, quod in inferioribus etiam lumina nonsunt ejusdem rationis, et tamen mutuo se aborbent. Dicendum, quod falsum est: quia quoad lucem ad minus habent eamdem rationem proportionis ad actum: lux enim non est in inferiori corpore nisi secundum naturam qua communicat cum superiori corpore, ut dicit Philosophus : et ideo licet habeant virtutes diversas in movendo, tamen lucere est commune cis secundum proportionem. Sic autem non est in scientiis : quia aquivoce sunt scientia, sicut ostendit modus objectionis : quia una est causa rei, et alia similitudo, et tertia causata a re.

Ad aliud dicendum, quod habere omnem modum sciendi non est de ratione imperfectionis nature humane : quod enim imperfectum esset Deo, hoc perfectum esset Angelo vel homini: unde cum Christus Deus fuerit et homo, omnes modos perfectionis utiles nobis habuit secundum statum utriusque nature.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11