Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quo modo notitiae anima Christi seiverit omnia ?

ARTICULUS III. Quo modo notitiae anima Christi seiverit omnia ?

Tertio quaeritur, Quo modo notitie anima Christi sciverit omnia quae Deus ?

Videtur autem, quod intuitu uno : quia 1. Quidquid est in Verbo, est in eo per modum unius, et non per modum plurium, cum ipsum sit simplex : sed anima Christi semper contemplatur in Verbo: ergo cognovit omnia per modum unius : simplex autem adspectus est de uno quia uno ; ergo uno adspectu cog— novit omnia.

2. item, Videtur adhuc, quod comprehendendo omnia cognovit : quia Verbum totum est unitum ili anime: ergo nihil de Verbo est extra animam Christi : ergo quidquid est in Verbo, etiam intra animam Christi est : quia quod continet continens, continet et contentum in ille : ergo cum ipsa capiat Verbum, ergo capit omne quod est in illo, et ita comprehendit.

3. Ftem, Non uno modo notitiae scit Deus omnia : guia aliter scit quae est ipse facturus, et aliter scit quae ipse potest facere et tamen numquam erit facturus, que si faceret, bona essent. Si igitur anima Christi cognovit omnia quae scit Deus, videtur etiam ipsa isto diverso modo cognoscere. Et quaeritur, Qualiter isti modi differunt in ipsa?

4, Praeterea, Videtur expresse in Evangelio dicere, quod nec etiam cognovit Filius omnia, Matth. xxiv, 36: De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli celorum, nist solus Pater, nec etiam Filius. Et, Act. 1, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater nosuit in sua potestate.

Solutio Dicendum, quod Deus tripliciter scit res : non quod tripliciter sint res tantum, quia multipliciter sunt : sed quia tripliciter sunt in ipso, scilicet ui in causa potente tantum : et sunt in ipso ut in causa cognoscente rationem operis et operante : et sunt in ipso ut in cogno~ scente tantum. Non autem possunt esse ut in operante tantum sine cognitione ; quia habens intellectum, operatur cognoscendo rationem operis, vel nescit quid agit, et operatur vane, quod non est dicendum de Deo. Mia autem sunt in ipso ut in causa potente tantum quae duobus modis se habent ad ipsum, scilicet quod sunt in potentia sue efficienter tantum, et numquam fient, et haec non cognoscit Deus nisi cognoscendo se esse potentem ad alia quam illa quae produxit: unde haec notitia non est nisi conversio intellectus divini super se ut est potentiae infinite ad effectus infinitos : unde heec notitia nullum ponit exemplar in Deo vel ideam. Queedam autem sic sunt in ipso potente, quod ipse est dans posse infiniti licet non actum : et haec quoad posse illud datum habent exemplar, non autem quoad actum : sicut infinitum non est nisi in potentia : et ideo infinitum per id quod est, non est nisi in eo quod est finttum, et ratio finiti facta est a Deo, et habot exemplar in ipso. Securdo modo sunt in scientia Dei omnes creature. Tertio modo mala. Dico igitur, quod anima Christi cognoscendo Verbum, in iste triplici ratione cognoscit tot quot Deus.

Ad pRimuM ergo dicendum, quod uno adspectu dicitur duobus modis, scilicct quoad objecium, vel quoad discernentem: et bene cuncedo, quod scilicet quoad objectum est unus adspectus quo sunt omnia : sed quoad intellectum discernentem non potest esse actus unus : quia alia conversio est secundum actum ad hoc, et alia ad illud.

Et si objicitur, quod Augustinus dicit, quod in patria non erunt cogitationes volubiles : ergo multo minus in anima Christi. Dicendum, quod etiam hoc intelligitur quoad objectum, et quoad hoc quod non involyemur inquirendo et cogitando, et non quoad hoc quod semper simus in eodem actu conversionis.

Ad aliud dicendum, quod sicut prius dictum est, anima Christi hcet untatur Verbo, non tamen includere dicitur Verbum : quia sic Deus esset inclusus, quod falsum est : sed unitur toti Verbo, et hoc non est claudere intus, ita quod non sit alibi, cum sit ubique essentialiter, potentialiter, et presentialiter.

Ad aliud jam patet solutio per distin- ctionem : quia bene concedo, quod anima Christi illis tribus modis parificatur Deo in numero seibilium : nihil enim excipiunt Sancti : et ideo etiam nihil videtur mihi excipiendum.

Ad aliud dicendum, quod Filius non excluditur a notitia Patris, nec etiam Spiritus sanctus, nec etiam anima Christi quae et unita Verbo novit omnia futura : sed intendit, quod Filius nescit, quia non fecit nos scire, et ad modum nescientis se habuit quia nobis non profuisset, sed obfuisset scientia diei illius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3