Text List

Articulus 4

Articulus 4

An Christus aliquando retrahebatur a puritate omnimodex contemplationis ? Et, Anita pure contemplabatur, sicutt Deus ?

ARTICULUS IV. An Christus aliquando retrahebatur a puritate omnimodex contemplationis ? Et, Anita pure contemplabatur, sicutt Deus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, B, circa initium : "Nec ila clare perspicue omnia capit ut Deus."

1. Ex isto enim verbo trahunt Magistri quod dicunt animam Christi non ita limpide videre sicut Deus.

2. Item, Si non adeo videt limpide, hoc provenit ex aliqua obscuratione : obscurationis autem causa peccatum est: ergo videtur, quod in ipsa non sit aliqua obscuritas, cum nullum peccatum fecerit, nec inventus sit dolus in lingua ejus.

3. Item, Anima Christi speculum clarissimum est : ergo id quod resultat in ipso, clarissime resultat : ergo adeo limpide contemplatur ut Deus.

Utrterius etiam quaeritur, Utrum Christus aliquando retrahebatur a puritate contemplationis istius ?

Videtur, quod sic : quia nos videmus, et etiam dicit Philosophus, quod una potentia existens in actu, vehementer retrahit aliam : ergo cum ipse cirea discipulos et passiones corporis quandoque multum fuerit intentus, videtur quod ab hujusmodi contemplatione retrahebatur.

Solutio Dicendum, quod non adeo limpide et pure contemplabatur anima Christi sicut Deus, et illa minor limpiditas vel perspicuitas causatur a privatione nihili quod est im omni creatura, et est defectus inseparabils obscuritas illa quae est intellectus ex hoc quod creatus est, quia conjunctus est ratione creationis sive exitus de non esse ad esse.

Per hoc patet solutio ad illa quae contra primum objiciuntur.

Ad id quod ulterius quaeritur dicendum, quod Christus fuit verus viator, et verus comprehensor, et neutrum retraxit alterum : retractio autem potentiarum qua una in actu vehementi retrahitaliam, non est nisi in his quae sunt pure creature.

De hoc tamen infra in questione de passione Christi magis queretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4