Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Christus habuit omnipotentiam sicut scientiam ?

ARTICULUS V. An Christus habuit omnipotentiam sicut scientiam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Si vero quaeritur, Quare Deus non dederit et potentiam, etc."

Videtur enim, quod habuit omnipotentiam sicut scientiam : quia 1. Si propter unionem causabatur in eo omnium scientia : ergo a simili causabatur in eo omnium potentia.

2. Item, Ipse scivit omnia sicut Deus : ergo scivit creare : sed nullus scit exercitium alicujus actus, nisi sciat exercere actum illum : ergo ipse scivit exercere : nullus autem scit exercere quod non potest exercere : ergo potest Filius Dei creare.

3. Item, Potentia intelligendi omnia est quaedam potentia, et potentia operandi omnia est quaedam potentia : cum igitur in Deo una non sit minor potentia quam alia, videtur debuisse dare aliam.

4. Item, Sapiens architectus non solum decet filtum suum, nec dat e1 artem qualiter fabricatur, sed etiam doctrina inducit in eum potentiam operandi ex usu : ergo videtur, quod Deus qui multo magis diligit animam Christi, quam aliquis homo filium suum, inducitin eo potentiam operationis.

Juxta hoc ‘ulterius quaeritur, Utrum potuerit ei dare potentiam aliquid creandi ?

Videtur quod sic : quia 1. Dicit in Littera, quod potuit ei dare potentiam faciendi aliqua quae non facere potest.

2. Item, In scientia non est nisi recipere, sed in potentia non est nisi operari active.

SED CONTRA ? 4. Nulla potestas excedit proprium subjectum : subjectum anime Christi est finitum : ergo non potest habere potentiam infinitam : sed Dei potentia est infinita : ergo illam non potest recipere anima Christi.

2. Item, Nihil creatur nisi quod de nihilo ad esse reducitur : nihil autem et ens infinite et sine proportione distant : ergo aliquid educere de nihilo in ens est potentia infinite anima Christi non potest habere potentiam infinitam ; ergo anima Christi non potest recipere a Deo potentiam creandi aliquid quantumeumque modicum.

3. itein, Potentia infinita non est nisi in essentia infinita : igitur cur communicatur potentia infinita, communicatur essentia infinita : sed hac non communicatur alicui, nisi quod essentialiter sit Deus : sed hoc non potest esse aliquod creatum : ergo potentia infinita non est communicabilis alicui creato.

Er hoc concedendum est, et dicendum, quod non est simile de scientia et potentia : quia scientia fit per alterum, sicut verbi presentiam : potentia autem egreditur ab essentia propria.

Ad primum dicenduin, quod est scientra practica sive operativa, quod idem est, et est scientia speculativa : Christus auiem non habuit nisi scientiam speculativam, et non operativam.

Ad aliud dicendum, quod scivit creare, id est, qualiter res creantur: sed non sci- vit creare scientia operante, sicut practicus operatur.

Ad aliud dicendum, quod potentia intelligendi est potentia passiva et recipiens, et ideo potest perfici altiori se : sed potentia operandi in actum est egrediens a radice proprie essentia, et perfectio ejus est in agente, et hoc non potest esse aliquod creatum.

Ad aliud dicendum, quod sapiens architectus Deus gloriosus docuit animam Christicontemplativam scientiam,sednon docuit exercilium : quia non fuit capax, nec potuit esse: et ideo non est simile quod inducitur pro simili.

Ad aliud bene concedo, quod nulla Ad quest, creatura capax est potentiae etiam aliquid creandi.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum, quod poterat ei dare potentiam operandi aliquid ex materia prejacente quam dedit nature, sed non creandi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5